1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris
omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
3tam masculum quam feminam eicite de castris
ne contaminent ea cum habitaverim
vobiscum
4feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra
sicut locutus erat Dominus Mosi
5locutus est Dominus ad Mosen dicens
6loquere ad filios Israhel
vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis
quae solent hominibus accidere
et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque
deliquerint
7confitebuntur peccatum suum
et reddent ipsum caput quintamque partem desuper
ei in quem peccaverint
8sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis
excepto ariete qui offertur pro expiatione
ut sit placabilis hostia
9omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel
ad sacerdotem pertinent
10et quicquid in sanctuarium offertur a singulis
et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
11locutus est Dominus ad Mosen dicens
12loquere ad filios Israhel et dices ad eos
vir cuius uxor erraverit
maritumque contemnens
13dormierit cum altero viro
et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium
et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
14si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam
quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
15adducet eam ad sacerdotem
et offeret oblationem pro illa
decimam partem sati farinae hordiaciae
non fundet super eam oleum nec inponet tus
quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
16offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
17adsumetque aquam sanctam in vase fictili
et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
18cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius
et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem
zelotypiae
ipse autem tenebit aquas amarissimas
in quibus cum execratione maledicta congessit
19adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum
et si non polluta es deserto mariti toro
non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi
20sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es
et concubuisti cum altero
21his maledictionibus subiacebis
det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo
suo
putrescere faciat femur tuum et tumens uterus
disrumpatur
22ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum
et utero tumescente putrescat femur
et respondebit mulier amen amen
23scribetque sacerdos in libello ista maledicta
et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
24et dabit ei bibere
quas cum exhauserit
25tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae
et elevabit illud coram Domino inponetque super altare
ita dumtaxat ut prius
26pugillum sacrificii tollat de eo quod
offertur
et incendat super altare
et sic potum det mulieri aquas amarissimas
27quas cum biberit
si polluta est et contempto viro adulterii rea
pertransibunt eam aquae maledictionis
et inflato ventre conputrescet femur
eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
28quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
29ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta
fuerit
30maritusque zelotypiae spiritu concitatus
adduxerit eam in conspectu Domini
et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
31maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam