1factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud
unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis
altare similiter et vasa eius
2obtulerunt principes Israhel
et capita familiarum qui erant per singulas tribus
praefecti eorum qui numerati fuerant
3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus
unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli
obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
4ait autem Dominus ad Mosen
5suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi
et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
6itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
7duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson
iuxta id quod habebant necessarium
8quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari
secundum officia et cultum suum
sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
9filiis autem Caath non dedit plaustra et boves
quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
10igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est
oblationem suam ante altare
11dixitque Dominus ad Mosen
singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
12primo die obtulit oblationem suam
Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
13fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum
fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
14mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
15bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
16hircumque pro peccato
17et in sacrificio pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec est oblatio Naasson filii Aminadab
18secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
19acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
20mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
21bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
22hircumque pro peccato
23et in sacrificio pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
24tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
25obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
26mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
27bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
28hircumque pro peccato
29et in sacrificio pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec est oblatio Heliab filii Helon
30die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
31obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
32mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
33bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
34hircumque pro peccato
35et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
36die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
37obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
38mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
39bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
40hircumque pro peccato
41et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
42die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
43obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
44mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum
incenso
45bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
46hircumque pro peccato
47et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
48die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
49obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
50mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
51bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
52hircumque pro peccato
53et in hostias pacificas
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
54die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
55obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
56mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
57bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
58hircumque pro peccato
59et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
60die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
61obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
62mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
63bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
64hircumque pro peccato
65et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
66die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
67obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
68mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
69bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
70hircumque pro peccato
71et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
72die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
73obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
74mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
75bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
76hircumque pro peccato
77et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
78die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
79obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos
fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii
utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
80mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
81bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
82hircumque pro peccato
83et in hostias pacificorum
boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque
haec fuit oblatio Achira filii Henan
84haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus
Israhel
in die qua consecratum est
acetabula argentea duodecim
fialae argenteae duodecim
mortariola aurea duodecim
85ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum
acetabulum
et septuaginta siclos una fiala
id est in commune vasorum omnium ex argento
sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
86mortariola aurea duodecim plena incenso
denos siclos adpendentia pondere sanctuarii
id est simul auri sicli centum viginti
87boves de armento in holocaustum duodecim
arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum
hirci duodecim pro peccato
88hostiae pacificorum boves viginti quattuor
arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta
haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
89cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis
ut consuleret oraculum
audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio
quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin
unde et loquebatur ei