1fili elemosynam pauperis ne fraudes
et oculos tuos ne transvertas a paupere
2animam esurientem ne despexeris
et non exasperes pauperem in inopia sua
3cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
4rogationem contribulati ne abicias
et non avertas faciem tuam ab egeno
5ab inope ne avertas oculos propter iram
et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere
6maledicentis enim te in amaritudine
exaudietur precatio illius
exaudiet autem eum qui fecit illum
7congregationi pauperum affabilem te facito
et presbytero humilia animam tuam
et magnato humilia caput tuum
8declina pauperi aurem tuam
et redde debitum tuum
et responde pacifica in mansuetudine
9libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi
et non acide feras in anima tua
10in iudicando esto pupillis misericors ut pater
et pro viro matri illorum
11et eris velut filius Altissimi obaudiens
et miserebitur tui magis quam mater
12sapientia filiis suis vitam inspiravit
et suscipit exquirentes se
et praeibit in viam iustitiae
13et qui illam diligit diligit vitam
et qui vigilaverint ad illam
conplectebuntur placorem eius
14qui tenuerint illam vitam hereditabunt
et quo introibit benedicit Deus
15qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto
et eos qui diligunt illam diligit Deus
16qui audit illam iudicat gentes
et qui intuetur illam permanebit
confidens
17si crediderit ei hereditabit illam
et erunt in confirmatione creaturae illorum
18quoniam in temptatione ambulat cum eo
et in primis eligit eum
19timorem et metum et adprobationem inducet
super illum
et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae
donec temptet illum in cogitationibus illius
et credat animae illius
20et firmabit illum
et iterum adducet directum ad illum
21et denudat absconsa
sua
et thesaurizat super illum scientiam et intellectum
iustitiae
22si autem oberraverit derelinquet eum
et tradet illum in manus inimici sui
23fili conserva tempus et devita a malo
24pro anima tua non confundaris dicere verum
25est enim confusio adducens peccatum
et est confusio adducens gloriam et gratiam
26ne accipias faciem adversus faciem tuam
nec adversus animam tuam mendacium
27non reverearis proximum tuum in casum suum
28nec retineas verbum in tempus salutis
non abscondas sapientiam tuam in decore eius
29in lingua enim agnoscitur sapientia
et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis
et firmamentum in operibus iustitiae
30non contradicas veritati ullo modo
et de mendacio ineruditionis tuae confundere
31non confundaris confiteri peccata tua
et ne subicias te homini pro peccato
32noli resistere contra faciem potentis
nec coneris contra ictum fluvii
33pro iustitia agoniare pro anima
tua
et usque ad mortem certa pro iustitia
et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
34noli citatus esse in lingua tua
et inutilis et remissus in operibus tuis
35noli esse sicut leo in domo tua
evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
36non sit porrecta manus tua ad accipiendum
et ad reddendum collecta