1quam pulchra es amica mea quam pulchra es
oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet
capilli tui sicut greges caprarum
quae ascenderunt de monte Galaad
2dentes tui sicut greges tonsarum
quae ascenderunt de lavacro
omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
3sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce
sicut fragmen mali punici ita genae tuae
absque eo quod intrinsecus latet
4sicut turris David collum tuum
quae aedificata est cum propugnaculis
mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
5duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli
qui pascuntur in liliis
6donec adspiret dies et inclinentur umbrae
vadam ad montem murrae et ad collem turis
7tota pulchra es amica mea et macula non est in te
8veni de Libano sponsa
veni de Libano veni coronaberis
de capite Amana de vertice Sanir et Hermon
de cubilibus leonum de montibus pardorum
9vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum
in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
10quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa
pulchriora ubera tua vino
et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
11favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua
et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
12hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
13emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus
cypri cum nardo
14nardus et crocus
fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani
murra et aloe cum omnibus primis unguentis
15fons hortorum puteus aquarum viventium
quae fluunt impetu de Libano
16surge aquilo et veni auster
perfla hortum meum et fluant aromata illius