CANTICUM CANTICORUM 6
1dilectus meus descendit in hortum suum
ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
2ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
3pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem
terribilis ut castrorum acies ordinata
4averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt
capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
5dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro
omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
6sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis
tuis
7sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae
et adulescentularum non est numerus
8una est columba mea perfecta mea
una est matris suae electa genetrici suae
viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt
reginae et concubinae et laudaverunt eam
9quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens
pulchra ut luna electa ut sol
terribilis ut acies ordinata
10descendi ad hortum nucum
ut viderem poma convallis
ut inspicerem si floruisset vinea
et germinassent mala punica
11nescivi anima mea conturbavit me
propter quadrigas Aminadab
12revertere revertere Sulamitis
revertere revertere ut intueamur te
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart