PSALMI IUXTA LXX 10
1in finem psalmus David
2In Domino confido quomodo dicitis animae meae
transmigra in montes sicut passer
3quoniam ecce peccatores intenderunt arcum
paraverunt sagittas suas in faretra
ut sagittent in obscuro rectos corde
4quoniam quae perfecisti destruxerunt
iustus ÷autem: quid fecit
5Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius
oculi eius ÷in pauperem: respiciunt
palpebrae eius interrogant filios hominum
6Dominus interrogat iustum et impium
qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
7pluet super peccatores laqueos
ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
8quoniam iustus Dominus ÷et: iustitias dilexit
aequitatem vidit vultus eius
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart