1alleluia
Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici
de regionibus congregavit eos
3a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari
4erraverunt in solitudine in inaquoso
viam civitatis habitaculi non invenerunt
5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit
6et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur
et de necessitatibus eorum eripuit eos
7et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis
8confiteantur Domino misericordiae eius
et mirabilia eius filiis hominum
9quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis
10sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro
11quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt
12et humiliatum est in laboribus cor eorum
infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret
13et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur
et de necessitatibus eorum liberavit eos
14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit
15confiteantur Domino misericordiae eius
et mirabilia eius filiis hominum
16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit
17suscepit eos de via iniquitatis eorum
propter iniustitias enim suas humiliati sunt
18omnem escam abominata est anima eorum
et adpropinquaverunt usque ad portas mortis
19et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur
et de necessitatibus eorum liberavit eos
20misit verbum suum et sanavit eos
et eripuit eos de interitionibus eorum
21confiteantur Domino misericordiae eius
et mirabilia eius filiis hominum
22et sacrificent sacrificium laudis
et adnuntient opera eius in exultatione
23qui descendunt mare in navibus
facientes operationem in aquis multis
24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo
25dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius
26ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos
anima eorum in malis tabescebat
27turbati sunt et moti sunt sicut ebrius
et omnis sapientia eorum devorata est
28et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur
et de necessitatibus eorum eduxit eos
29et statuit procellam ÷eius: in auram et siluerunt fluctus eius
30et laetati sunt quia siluerunt
et deduxit eos in portum voluntatis eorum
31confiteantur Domino misericordiae eius
et mirabilia eius filiis hominum
32exaltent eum in ecclesia plebis
et in cathedra seniorum laudent eum
33posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim
34terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea
35posuit desertum in stagna aquarum
et terram sine aqua in exitus aquarum
36et conlocavit illic esurientes
et constituerunt civitatem habitationis
37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas
et fecerunt fructum nativitatis
38et benedixit eis et multiplicati sunt nimis
et iumenta eorum non minoravit
39et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore
40effusa est contemptio super principes
et errare fecit eos in invio et non in via
41et adiuvit pauperem de inopia
et posuit sicut oves familias
42videbunt recti et laetabuntur
et omnis iniquitas oppilabit os suum
43quis sapiens et custodiet haec
et intellegent misericordias Domini