1in finem David psalmus
2Deus laudem meam ne tacueris
quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est
3locuti sunt adversum me lingua dolosa
et sermonibus odii circuierunt me
et expugnaverunt me gratis
4pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam
5et posuerunt adversus me mala pro bonis
et odium pro dilectione mea
6constitue super eum peccatorem
et diabulus stet a dextris eius
7cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum
8fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter
9fiant filii eius orfani et uxor eius vidua
10nutantes transferantur filii eius et mendicent
eiciantur de habitationibus suis
11scrutetur fenerator omnem substantiam eius
et diripiant alieni labores eius
12non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius
13fiant nati eius in interitum
in generatione una deleatur nomen eius
14in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini
et peccatum matris eius non deleatur
15fiant contra Dominum semper
et dispereat de terra memoria eorum
16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam
17et persecutus est hominem inopem et mendicum
et conpunctum corde mortificare
18et dilexit maledictionem et veniet ei
et noluit benedictionem et elongabitur ab eo
et induit maledictionem sicut vestimentum
et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius
19fiat ei sicut vestimentum quo operitur
et sicut zona qua semper praecingitur
20hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum
et qui loquuntur mala adversus animam meam
21et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum
quia suavis misericordia tua
libera me
22quia egenus et pauper ego sum
et cor meum turbatum est intra me
23sicut umbra cum declinat ablatus sum
excussus sum sicut lucustae
24genua mea infirmata sunt a ieiunio
et caro mea inmutata est propter oleum
25et ego factus sum obprobrium illis
viderunt me moverunt capita sua
26adiuva me Domine Deus meus
salvum fac me secundum misericordiam tuam
27et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam
28maledicent illi et tu benedices
qui insurgunt in me confundantur
servus autem tuus laetabitur
29induantur qui detrahunt mihi pudore
et operiantur sicut deploide confusione sua
30confitebor Domino nimis in ore meo
et in medio multorum laudabo eum
31quia adstitit a dextris pauperis
ut salvam faceret a persequentibus animam meam