PSALMI IUXTA LXX 13
1in finem psalmus David
Dixit insipiens in corde suo non est Deus
corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis ÷suis:
non est qui faciat bonum ÷non est usque ad unum:
2Dominus de caelo prospexit super filios hominum
ut videat si est intellegens ÷aut: requirens Deum
3omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
÷sepulchrum patens est guttur eorum
÷linguis suis dolose agebant
÷venenum aspidum sub labiis eorum
÷quorum os maledictione et amaritudine plenum est
÷veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
÷contritio et infelicitas in viis eorum
÷et viam pacis non cognoverunt
÷non est timor Dei ante oculos eorum:
4nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem
qui devorant plebem meam sicut escam panis
5Dominum non invocaverunt
illic trepidaverunt timore ÷ubi non erat timor:
6quoniam Deus in generatione iusta
consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est
7quis dabit ex Sion salutare Israhel
cum averterit Dominus captivitatem plebis suae
exultabit Iacob et laetabitur Israhel
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart