1alleluia
Laudate nomen Domini laudate servi Dominum
2qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
3laudate Dominum quia bonus Dominus
psallite nomini eius quoniam suave
4quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi
5quia ego cognovi quod magnus est Dominus
et Deus noster prae omnibus diis
6omnia quae voluit Dominus fecit
in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis
7educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit
qui producit ventos de thesauris suis
8qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus
9emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte
in Pharaonem et in omnes servos eius
10qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
11Seon regem Amorreorum et Og regem Basan
et omnia regna Chanaan
12et dedit terram eorum hereditatem
hereditatem Israhel populo suo
13Domine nomen tuum in aeternum
Domine memoriale tuum in generationem et generationem
14quia iudicabit Dominus populum suum
et in servis suis deprecabitur
15simulacra gentium argentum et aurum
opera manuum hominum
16os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
17aures habent et non audient
neque enim est spiritus in ore eorum
18similes illis fiant qui faciunt ea
et omnes qui sperant in eis
19domus Israhel benedicite Domino
domus Aaron benedicite Domino
20domus Levi benedicite Domino
qui timetis Dominum benedicite Domino
21benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem