PSALMI IUXTA LXX 140
1psalmus David
Domine clamavi ad te exaudi me
intende voci meae cum clamavero ad te
2dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo
elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3pone Domine custodiam ori meo
et ostium circumstantiae labiis meis
4non declines cor meum in verba malitiae
ad excusandas excusationes in peccatis
cum hominibus operantibus iniquitatem
et non communicabo cum electis eorum
5corripiet me iustus in misericordia et increpabit me
oleum ÷autem: peccatoris non inpinguet caput meum
quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
6absorti sunt iuncti petrae iudices eorum
audient verba mea quoniam potuerunt
7sicut crassitudo terrae erupta est super terram
dissipata sunt ossa nostra secus infernum
8quia ad te Domine Domine oculi mei
in te speravi non auferas animam meam
9custodi me a laqueo quem statuerunt mihi
et ab scandalis operantium iniquitatem
10cadent in retiaculo eius peccatores
singulariter sum ego donec transeam
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart