PSALMI IUXTA LXX 31
1huic David intellectus
Beati quorum remissae sunt iniquitates
et quorum tecta sunt peccata
2beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
nec est in spiritu eius dolus
3quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
4quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua
conversus sum in aerumna ※mea:
dum configitur ÷mihi: spina diapsalma
5delictum meum cognitum ※tibi: feci
et iniustitiam meam non abscondi
dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino
et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
6pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno
verumtamen in diluvio aquarum multarum
ad eum non adproximabunt
7tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me
exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
8intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris
firmabo super te oculos meos
9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus
in camo et freno maxillas eorum constringe
qui non adproximant ad te
10multa flagella peccatoris
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
11laetamini in Domino et exultate iusti
et gloriamini omnes recti corde
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart