1huic David
Iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
2adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
3effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me
dic animae meae salus tua ego sum
4confundantur et revereantur quaerentes animam meam
avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
5fiant tamquam pulvis ante faciem venti
et angelus Domini coartans eos
6fiat via illorum tenebrae et lubricum
et angelus Domini persequens eos
7quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui
supervacue exprobraverunt animam meam
8veniat illi laqueus quem ignorat
et captio quam abscondit conprehendat eum
et in laqueo cadat in ipso
9anima autem mea exultabit in Domino
delectabitur super salutari suo
10omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui
eripiens inopem de manu fortiorum eius
egenum et pauperem a diripientibus eum
11surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
12retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
13ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio
humiliabam in ieiunio animam meam
et oratio mea in sinum meum convertetur
14quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam
quasi lugens et contristatus sic humiliabar
15et adversum me laetati sunt et convenerunt
congregata sunt super me flagella et ignoravi
16dissipati sunt nec conpuncti
temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione
frenduerunt super me dentibus suis
17Domine quando respicies
restitue animam meam a malignitate eorum
a leonibus unicam meam
18confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
19non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique
qui oderunt me gratis et annuunt oculis
20quoniam mihi quidem pacifice loquebantur
et in iracundia ※terrae loquentes: dolos cogitabant
21et dilataverunt super me os suum
dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
22vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
23exsurge et intende iudicio meo
Deus meus et Dominus meus in causam meam
24iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus
et non supergaudeant mihi
25non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae
nec dicant devoravimus eum
26erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis
induantur confusione et reverentia
qui magna loquuntur super me
27exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam
et dicant semper magnificetur Dominus
qui volunt pacem servi eius
28et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam