PSALMI IUXTA LXX 35
1in finem servo Domini David
2Dixit iniustus ut delinquat in semet ipso
non est timor Dei ante oculos eius
3quoniam dolose egit in conspectu eius
ut inveniatur iniquitas eius ad odium
4verba oris eius iniquitas et dolus
noluit intellegere ut bene ageret
5iniquitatem meditatus est in cubili suo
adstitit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
6Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
7iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa
homines et iumenta salvabis Domine
8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus
filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
9inebriabuntur ab ubertate domus tuae
et torrente voluntatis tuae potabis eos
10quoniam apud te fons vitae
in lumine tuo videbimus lumen
11praetende misericordiam tuam scientibus te
et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
12non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
13ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem
expulsi sunt nec potuerunt stare
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart