1psalmus David in rememorationem de sabbato
2Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi
et confirmasti super me manum tuam
4non est sanitas carni meae a facie irae tuae
non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
5quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum
sicut onus grave gravatae sunt super me
6putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae
a facie insipientiae meae
7miser factus sum et curvatus sum usque ad finem
tota die contristatus ingrediebar
8quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus
et non est sanitas in carne mea
9adflictus sum et humiliatus sum nimis
rugiebam a gemitu cordis mei
10Domine ante te omne desiderium meum
et gemitus meus a te non est absconditus
11cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea
et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
12amici mei et proximi mei
adversus me adpropinquaverunt et steterunt
et qui iuxta me erant de longe steterunt
13et vim faciebant qui quaerebant animam meam
et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates
et dolos tota die meditabantur
14ego autem tamquam surdus non audiebam
et sicut mutus non aperiens os suum
15et factus sum sicut homo non audiens
et non habens in ore suo redargutiones
16quoniam in te Domine speravi
tu exaudies Domine Deus meus
17quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei
et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
18quoniam ego in flagella paratus
et dolor meus in conspectu meo semper
19quoniam iniquitatem meam adnuntiabo
÷et: cogitabo pro peccato meo
20inimici autem mei vivent et firmati
sunt super me
et multiplicati sunt qui oderunt me inique
21qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi
quoniam sequebar bonitatem
22non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23intende in adiutorium meum Domine salutis meae