PSALMI IUXTA LXX 45
1in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus
2Deus noster refugium et virtus
adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis
3propterea non timebimus dum turbabitur terra
et transferentur montes in cor maris
4sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum
conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma
5fluminis impetus laetificat civitatem Dei
sanctificavit tabernaculum suum Altissimus
6Deus in medio eius non commovebitur
adiuvabit eam Deus mane diluculo
7conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna
dedit vocem suam mota est terra
8Dominus virtutum nobiscum
susceptor noster Deus Iacob diapsalma
9venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram
10auferens bella usque ad finem terrae
arcum conteret et confringet arma
et scuta conburet in igne
11vacate et videte quoniam ego sum Deus
exaltabor in gentibus exaltabor in terra
12Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart