1psalmus Asaph
Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram
a solis ortu usque ad occasum
2ex Sion species decoris eius
3Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit
ignis in conspectu eius exardescet
et in circuitu eius tempestas valida
4advocabit caelum desursum
et terram discernere populum suum
5congregate illi sanctos eius
qui ordinant testamentum eius super sacrificia
6et adnuntiabunt caeli iustitiam eius
quoniam Deus iudex est diapsalma
7audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor
tibi
Deus Deus tuus ego sum
8non in sacrificiis tuis arguam te
holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
9non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
10quoniam meae sunt omnes ferae silvarum
iumenta in montibus et boves
11cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
12si esuriero non dicam tibi
meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
13numquid manducabo carnes taurorum
aut sanguinem hircorum potabo
14immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
15et invoca me in die tribulationis
et eruam te et honorificabis me diapsalma
16peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas
et adsumis testamentum meum per os tuum
17tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
18si videbas furem currebas cum eo
et cum adulteris portionem tuam ponebas
19os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
20sedens adversus fratrem tuum loquebaris
et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
21haec fecisti et tacui
existimasti inique quod ero tui similis
arguam te et statuam contra faciem tuam
22intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum
nequando rapiat et non sit qui eripiat
23sacrificium laudis honorificabit me
et illic iter quod ostendam illi salutare Dei