PSALMI IUXTA LXX 55
1in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth
2Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo
tota die inpugnans tribulavit me
3conculcaverunt me inimici mei tota die
quoniam multi bellantes adversum me
4ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
5in Deo laudabo sermones meos
in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
6tota die verba mea execrabantur
adversum me omnia consilia eorum in malum
7inhabitabunt et abscondent
ipsi calcaneum meum observabunt
sicut sustinuerunt animam meam
8pro nihilo salvos facies illos
in ira populos confringes
Deus
9vitam meam adnuntiavi tibi
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo
sicut et in promissione tua
10tunc convertentur inimici mei retrorsum
in quacumque die invocavero te
ecce cognovi quoniam Deus meus es
11in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem
in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
12in me sunt Deus vota ※tua:
÷quae: reddam laudationes tibi
13quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu
ut placeam coram Deo in lumine viventium
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart