1intellectus Asaph
Adtendite populus meus legem meam
inclinate aurem vestram in verba oris mei
2aperiam in parabola os meum
eloquar propositiones ab initio
3quanta audivimus et cognovimus ea
et patres nostri narraverunt nobis
4non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram
narrantes laudes Domini et virtutes eius
et mirabilia eius quae fecit
5et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel
quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
6ut cognoscat generatio altera
filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
7ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei
et mandata eius exquirant
8ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans
generatio quae non direxit cor suum
et non est creditus cum Deo spiritus eius
9filii Effrem intendentes et mittentes arcus
conversi sunt in die belli
10non custodierunt testamentum Dei
et in lege eius noluerunt ambulare
11et obliti sunt benefactorum eius
et mirabilium eius quae ostendit eis
12coram patribus eorum quae fecit mirabilia
in terra Aegypti in campo Taneos
13interrupit mare et perduxit eos
statuit aquas quasi utrem
14et deduxit eos in nube diei
et tota nocte in inluminatione ignis
15interrupit petram in heremo
et adaquavit eos velut in abysso multa
16et eduxit aquam de petra
et deduxit tamquam flumina aquas
17et adposuerunt adhuc peccare ei
in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
18et temptaverunt Deum in cordibus suis
ut peterent escas animabus suis
19et male locuti sunt de Deo
dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
20quoniam percussit petram et fluxerunt aquae
et torrentes inundaverunt
numquid et panem potest dare
aut parare mensam populo suo
21ideo audivit Dominus et distulit
et ignis accensus est in Iacob
et ira ascendit in Israhel
22quia non crediderunt in Deo
nec speraverunt in salutare eius
23et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
24et pluit illis manna ad manducandum
et panem caeli dedit eis
25panem angelorum manducavit homo
cibaria misit eis in abundantiam
26transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
27et pluit super eos sicut pulverem carnes
et sicut harenam maris volatilia pinnata
28et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
29et manducaverunt et saturati sunt nimis
et desiderium eorum adtulit eis
30non sunt fraudati a desiderio suo
adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
31et ira Dei ascendit in eos
et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
32in omnibus his peccaverunt adhuc
et non crediderunt mirabilibus eius
33et defecerunt in vanitate dies eorum
et anni eorum cum festinatione
34cum occideret eos quaerebant eum
et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
35et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum
et Deus excelsus redemptor eorum est
36et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
37cor autem ipsorum non erat rectum cum eo
nec fideles habiti sunt in testamento eius
38ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum
et non perdet eos
et abundabit ut avertat iram suam
et non accendet omnem iram suam
39et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
40quotiens exacerbaverunt eum in deserto
in ira concitaverunt eum in inaquoso
41et conversi sunt et temptaverunt Deum
et Sanctum Israhel exacerbaverunt
42non sunt recordati manus eius
die qua redemit eos de manu tribulantis
43sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
44et convertit in sanguine flumina eorum
et imbres eorum ne biberent
45misit in eos cynomiam et comedit eos
et ranam et disperdit eos
46et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
47et occidit in grandine vineam eorum
et moros eorum in pruina
48et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
49misit in eos iram indignationis suae
indignationem et iram et tribulationem
inmissionem per angelos malos
50viam fecit semitae irae suae
non pepercit a morte animarum eorum
et iumenta eorum in morte conclusit
51et percussit omne primitivum in
terra Aegypti
primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
52et abstulit sicut oves populum suum
et perduxit eos tamquam gregem in deserto
53et deduxit eos in spe et non timuerunt
et inimicos eorum operuit mare
54et induxit eos in montem sanctificationis suae
montem quem adquisivit dextera eius
et eiecit a facie eorum gentes
et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
55et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
56et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum
et testimonia eius non custodierunt
57et averterunt se et non servaverunt pactum
quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
58et in ira concitaverunt eum in collibus suis
et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
59audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
60et reppulit tabernaculum Selo
tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
61et tradidit in captivitatem virtutem eorum
et pulchritudinem eorum in manus inimici
62et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
63iuvenes eorum comedit ignis
et virgines eorum non sunt lamentatae
64sacerdotes eorum in gladio ceciderunt
et viduae eorum non plorabuntur
65et excitatus est tamquam dormiens Dominus
tamquam potens crapulatus a vino
66et percussit inimicos suos in posteriora
obprobrium sempiternum dedit illis
67et reppulit tabernaculum Ioseph
et tribum Effrem non elegit
68et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
69et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum
in terra quam fundavit in saecula
70et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium
de post fetantes accepit eum
71pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
72et pavit eos in innocentia cordis sui
et in intellectibus manuum suarum deduxit eos