PSALMI IUXTA LXX 8
1in finem pro torcularibus psalmus David
2Domine Dominus noster
quam admirabile est nomen tuum in universa terra
quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
3ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem
propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
4quoniam videbo caelos ※tuos: opera digitorum tuorum
lunam et stellas quae tu fundasti
5quid est homo quod memor es eius
aut filius hominis quoniam visitas eum
6minuisti eum paulo minus ab angelis
gloria et honore coronasti eum
7et constituisti eum super opera manuum tuarum
8omnia subiecisti sub pedibus eius
oves et boves universas insuper et pecora campi
9volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
10Domine Dominus noster
quam admirabile est nomen tuum in universa terra
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart