1intellectus Aethan Ezraitae
2Misericordias Domini in aeternum cantabo
in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
3quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur
in caelis praeparabitur veritas tua ※in eis:
4disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
5usque in aeternum praeparabo semen tuum
et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam
diapsalma
6confitebuntur caeli mirabilia tua Domine
etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
7quoniam quis in nubibus aequabitur Domino
similis erit Domino in filiis Dei
8Deus qui glorificatur in consilio sanctorum
magnus et horrendus super omnes qui in circuitu
eius sunt
9Domine Deus virtutum quis similis tibi
potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
10tu dominaris potestatis maris
motum autem fluctuum eius tu mitigas
11tu humiliasti sicut vulneratum superbum
in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
12tui sunt caeli et tua est terra
orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
13aquilonem et mare tu creasti
Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
14tuum brachium cum potentia
firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
15iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae
misericordia et veritas praecedent faciem tuam
16beatus populus qui scit iubilationem
Domine in lumine vultus tui ambulabunt
17et in nomine tuo exultabunt tota die
et in iustitia tua exaltabuntur
18quoniam gloria virtutis eorum tu es
et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
19quia Domini est adsumptio ※nostra: et Sancti Israhel regis nostri
20tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti
posui adiutorium in potentem
exaltavi electum de plebe mea
21inveni David servum meum
in oleo sancto meo linui eum
22manus enim mea auxiliabitur ei
et brachium meum confirmabit eum
23nihil proficiet inimicus in eo
et filius iniquitatis non adponet nocere eum
24et concidam a facie ipsius inimicos eius
et odientes eum in fugam convertam
25et veritas mea et misericordia mea cum ipso
et in nomine meo exaltabitur cornu eius
26et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
27ipse invocabit me pater meus es tu
Deus meus et susceptor salutis meae
28et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
29in aeternum servabo illi misericordiam meam
et testamentum meum fidele ipsi
30et ponam in saeculum saeculi semen eius
et thronum eius sicut dies caeli
31si dereliquerint filii eius legem meam
et in iudiciis meis non ambulaverint
32si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
33visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
34misericordiam autem meam non dispergam ab eo
neque nocebo in veritate mea
35neque profanabo testamentum meum
et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
36semel iuravi in sancto meo si David mentiar
37semen eius in aeternum manebit
38et thronus eius sicut sol in conspectu meo
et sicut luna perfecta in aeternum
et testis in caelo fidelis diapsalma
39tu vero reppulisti et despexisti
distulisti christum tuum
40evertisti testamentum servi tui
profanasti in terram sanctuarium eius
41destruxisti omnes sepes eius
posuisti firmamenta eius formidinem
42diripuerunt eum omnes transeuntes viam
factus est obprobrium vicinis suis
43exaltasti dexteram deprimentium eum
laetificasti omnes inimicos eius
44avertisti adiutorium gladii eius
et non es auxiliatus ei in bello
45destruxisti eum a mundatione
sedem eius in terram conlisisti
46minorasti dies temporis eius
perfudisti eum confusione diapsalma
47usquequo Domine avertis in finem
exardescet sicut ignis ira tua
48memorare quae mea substantia
numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
49quis est homo qui vivet et non videbit mortem
eruet animam suam de manu inferi diapsalma
50ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine
sicut iurasti David in veritate tua
51memor esto Domine obprobrii servorum tuorum
quod continui in sinu meo multarum gentium
52quod exprobraverunt inimici tui Domine
quod exprobraverunt commutationem christi tui
53benedictus Dominus in aeternum fiat fiat