1septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset
et quadraginta annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Sebia de Bersabee
2fecitque quod bonum est coram Domino
cunctis diebus Ioiadae sacerdotis
3accepit autem ei Ioiadae
uxores duas
e quibus genuit filios et filias
4post quae placuit Ioas ut instauraret domum Domini
5congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis
egredimini ad civitates Iuda
et colligite de universo Israhel pecuniam
ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos
festinatoque hoc facite
porro Levitae egere neglegentius
6vocavitque rex Ioiadae principem et
dixit ei
quare non tibi fuit curae ut cogeres
Levitas
inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam
quae constituta est a Mose servo Domini
ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii
7Otholia enim impiissima et filii eius destruxerunt domum
Domini
et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini
ornaverunt fanum Baalim
8praecepit ergo rex et fecerunt arcam
posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus
9et praedicatum est in Iuda et Hierusalem
ut deferrent singuli pretium Domino
quod constituit Moses servus Dei
super omnem Israhel in deserto
10laetatique sunt cuncti principes et omnis populus
et ingressi contulerunt in arcam Domini
atque miserunt ita ut impleretur
11cumque tempus esset
ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum
videbant enim multam pecuniam
ingrediebatur scriba regis
et quem primus sacerdos constituerat
effundebantque pecuniam quae erat in arca
porro arcam reportabant ad locum suum
sicque faciebant per singulos dies
et congregata est infinita pecunia
12quam dederunt rex et Ioiada
his qui praeerant operibus domus Domini
at illi conducebant ex ea caesores lapidum
et artifices operum singulorum
ut instaurarent domum Domini
fabros quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur
13egeruntque hii qui operabantur industrie
et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum
ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum
et firme eam stare fecerunt
14cumque conplessent omnia opera
detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae
de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta
fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea
et offerebantur holocausta in domo Domini
iugiter cunctis diebus Ioiadae
15senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est
cum centum triginta esset annorum
16sepelieruntque eum in civitate David cum regibus
eo quod fecisset bonum cum Israhel et cum domo eius
17postquam autem obiit Ioiada
ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem
qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis
18et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum
servieruntque lucis et sculptilibus
et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum
19mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum
quos protestantes illi audire nolebant
20spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem
et stetit in conspectu populi et dixit eis
haec dicit Dominus
quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit
et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos
21qui congregati adversus eum miserunt lapides
iuxta regis imperium in atrio domus Domini
22et non est recordatus Ioas rex misericordiae
quam fecerat Ioiadae pater illius secum
sed interfecit filium eius
qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat
23cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriae
venitque in Iudam et Hierusalem
et interfecit cunctos principes populi
atque universam praedam miserunt regi Damascum
24et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum
tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem
eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum
in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia
25et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis
surrexerunt autem contra eum servi sui
in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis
et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est
sepelieruntque eum in civitate David
sed non in sepulchris regum
26insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis
et Iozabath filius Semarith Moabitidis
27porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo
et instauratio domus Dei
scripta sunt diligentius in libro regum
regnavitque Amasias filius eius pro eo