1fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis
et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
2mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium
rotundum per circuitum
quinque cubitos habebat altitudinis
et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
3similitudo quoque boum erat subter illud
et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae
quasi duobus versibus alvum maris circuibant
boves autem erant fusiles
4et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat
quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem
porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem
mare habentes superpositum
posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
5porro vastitas eius habebat mensuram palmi
et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii
capiebatque mensurae tria milia metretas
6fecit quoque concas decem
et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris
ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant
porro in mari sacerdotes lavabantur
7fecit autem et candelabra aurea decem
secundum speciem qua iussa erant fieri
et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris
8nec non et mensas decem
posuitque eas in templo
quinque a dextris et quinque a sinistris
fialas quoque aureas centum
9fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem
et ostia in basilica quae texit aere
10porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem
11fecit autem Hiram lebetas quoque et
creagras et fialas
et conplevit omne opus regis in domo Dei
12hoc est columnas duas et epistylia et capita
et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
13malagranata quoque quadringenta
et retiacula duo
ita ut bini ordines malagranatorum
singulis retiaculis iungerentur
quae protegerent epistylia et capita columnarum
14bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
15mare unum bovesque duodecim sub mari
16et lebetas et creagras et fialas
omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius
in domo Domini ex aere mundissimo
17in regione Iordanis fudit ea rex
in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha
18erat autem multitudo vasorum innumerabilis
ita ut ignoraretur pondus aeris
19fecitque Salomon omnia vasa domus Dei
et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis
20candelabra quoque cum lucernis suis
ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
21et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos
omnia de auro mundissimo facta sunt
22thymiamateria quoque et turibula
et fialas et mortariola ex auro purissimo
et ostia celavit templi interioris id est in sancto
sanctorum
et ostia templi forinsecus aurea
sicque conpletum est omne opus
quod fecit Salomon in domo Domini