1rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit
tributarias
2cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas
qua exaltavit Mardocheum
scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
3et quomodo Mardocheus iudaici generis
secundus a rege Asuero fuerit
et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum
quaerens bona populo suo
et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent
quae habentur in hebraeo plena fide expressi · haec autem quae sequuntur scripta repperi in editione vulgata quae Graecorum lingua et litteris continentur et interim post finem libri hoc capitulum ferebatur quod iuxta consuetudinem nostram obelo id est veru praenotavimus
4÷ dixitque Mardocheus a Deo facta sunt ista
5÷ recordatus sum somnii quod videram haec eadem significantis
÷ nec eorum quicquam irritum fuit
6÷ parvus fons qui crevit in fluvium
÷ et in lucem solemque conversus est
÷ et in aquas plurimas redundavit
÷ Hester est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam
7÷ duo autem dracones ego sum et Aman
8÷ gentes quae convenerant hii sunt
÷ qui delere nomen conati sunt Iudaeorum
9÷ gens autem mea Israhel est qui clamavit ad Deum
÷ et salvum fecit Dominus populum suum
÷ liberavitque nos de omnibus malis
÷ et fecit signa magna atque portenta inter gentes
10÷ et duas sortes esse praecepit
÷ unam populo Dei et alteram cunctarum gentium
11÷ venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus
12÷ et recordatus est Dominus populi sui ac misertus hereditati suae
13÷ et observabuntur dies isti in mense adar quartadecima et quintadecima die eiusdem mensis
÷ cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati
÷ in cunctas deinceps generationes populi Israhel