1post haec autem verba in regno Artarxersis regis Persarum
Ezras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae
2filii Sellum
filii Sadoc filii Achitob
3filii Amariae
filii Azariae filii Maraioth
4filii Zaraiae
filii Ozi filii Bocci
5filii Abisue filii Finees filii Eleazar
filii Aaron sacerdotis ab initio
6ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi
quam dedit Dominus Deus Israhel
et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum
omnem petitionem eius
7et ascenderunt de filiis Israhel
et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum
et de cantoribus et de ianitoribus et de Nathinneis in Hierusalem
anno septimo Artarxersis regis
8et venerunt in Hierusalem mense quinto
ipse est annus septimus regis
9quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone
et in primo mensis quinti venit in
Hierusalem
iuxta manum Dei sui bonam super se
10Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini
et faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium
11hoc est autem exemplar epistulae edicti
quod dedit rex Artarxersis Ezrae sacerdoti
scribae erudito in sermonibus et praeceptis Domini
et caerimoniis eius in Israhel
12Artarxersis rex regum
Ezrae sacerdoti scribae legis Dei caeli doctissimo salutem
13a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo
de populo Israhel et de sacerdotibus eius et de Levitis
ire in Hierusalem tecum vadat
14a facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es
ut visites Iudaeam et Hierusalem in lege Dei tui quae est in manu tua
15et ut feras argentum et aurum
quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israhel
cuius in Hierusalem tabernaculum est
16et omne argentum et aurum
quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis
et populus offerre voluerit
et de sacerdotibus qui sponte obtulerint
domui Dei sui
quae est in Hierusalem
17libere accipe et studiose eme de hac pecunia
vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum
et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem
18sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit
de reliquo argento et auro ut faciatis
iuxta voluntatem Dei vestri facite
19vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui
trade in conspectu Dei Hierusalem
20sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui
quantumcumque necesse est ut expendas
dabis de thesauro et de fisco regis
21et a me
ego Artarxersis rex statui atque decrevi
omnibus custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen
ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli
absque mora detis
22usque ad argenti talenta centum
et usque ad frumenti choros centum
et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum
sal vero absque mensura
23omne quod ad ritum Dei caeli pertinet
tribuatur diligenter in domo Dei caeli
ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius
24vobisque notum facimus
de universis sacerdotibus et Levitis
cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris
domus Dei huius
ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi
super eos
25tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui
quae est in manu tua
constitue iudices et praesides
ut iudicent omni populo qui est trans Flumen
his videlicet qui noverunt legem Dei tui
sed et inperitos docete libere
26et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter
iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium
sive in condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem
27benedictus Dominus Deus patrum nostrorum
qui dedit hoc in corde regis
ut glorificaret domum Domini quae est in Hierusalem
28et in me inclinavit misericordiam
coram rege et consiliatoribus eius
et universis principibus regis potentibus
et ego confortatus manu Domini Dei mei quae erat in me
congregavi de Israhel principes qui ascenderent mecum