1quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum
et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum
et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens
2Domine Deus patris mei Symeon
qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum
qui violatores extiterunt in coinquinatione sua
et denudaverunt femur virginis in confusionem
3et dedisti mulieres eorum in praedam
et filias eorum in captivitatem
et omnem praedam in divisionem servis tuis
qui zelaverunt zelum tuum
subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae
4tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti
et hoc factum est quod ipse voluisti
5omnes enim viae tuae paratae sunt
et tua iudicia in providentia tua posuisti
6respice castra Assyriorum nunc
sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es
quando post servos tuos armati currebant
confidentes in quadrigis et in equitatu suo
et in multitudine bellatorum
7sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos
8tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos
9sic fiant et isti Domine
qui confidunt in multitudine sua et in curribus suis
et in contis et in sagittis suis et in lanceis
gloriantur
10et nesciunt quia tu ipse es Deus noster
qui conteris bella ab initio
et Dominus nomen est tibi
11erige brachium tuum sicut ab initio
et adlide virtutem eorum in virtute tua
cadat virtus eorum in iracundiam tuam
qui promittunt se violare sancta tua
et polluere tabernaculum honoris tui
et deicere gladio suo cornu altaris tui
12fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur
13capiatur laqueo oculorum suorum in me
et percuties eum ex labiis caritatis meae
14da mihi in animo constantiam ut contemnam illum
et virtutem ut evertam illum
15erit enim memoriale nominis tui
cum manus feminea deiecerit eum
16non enim in multitudine est virtus tua Domine
neque in equorum viribus voluntas tua
nec superbi ab initio placuerunt tibi
sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio
17Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae
exaudi me miseram deprecantem
et de tua misericordia praesumentem
18memento Domine testamenti tui
et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora
ut domus tua in tua sanctificatione
permaneat
19et omnes gentes agnoscant
quoniam tu es Deus et non est alius praeter te