1tunc Tobias respondit patri suo et dixit
omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater
2quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro
ille me nescit neque ego illum
quod signum dabo illi
sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi
3tunc pater suus respondit illi et dixit
chirografum quidem eius penes me habeo
quem dum illi ostenderis statim restituet
4sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum
qui eat tecum salva mercede sua
dum adhuc vivo ut recipias ea
5tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem
praecinctum et quasi paratum ad ambulandum
6et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit
unde te habemus bone iuvenis
7at ille respondit ex filiis Israhel
et Tobias dixit ei
nosti viam quae ducit in regionem Medorum
8cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi
et mansi apud Gabelum fratrem nostrum
qui moratur in Rages civitate Medorum
quae posita est in monte Exbathanis
9cui Tobias ait sustine me obsecro
donec haec ipsa nuntiem patri meo
10tunc ingressus indicavit universa haec patri suo
super quae admiratus pater
rogat ut introiret ad eum
11ingressus itaque salutavit eum et dixit
gaudium tibi semper sit
12et Tobias ait quale mihi gaudium erit
qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video
13cui ait iuvenis forti animo esto
in proximo est ut a Deo cureris
14dixit itaque illi Tobias
numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum
in Rages Medorum
et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
15et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
16cui Tobias respondit rogo te indica mihi
de qua domo aut de qua tribu es tu
17cui Rafahel angelus dixit
genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium
qui cum filio tuo eat
18sed ne forte sollicitum te reddam
ego sum Azarias Ananiae magni filius
19et Tobias respondit ex magno genere es tu
sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum
20dixit autem illi angelus
ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum
21respondens autem Tobias dixit
bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro
et angelus eius comitetur vobiscum
22tunc paratis omnibus quae erant in via portanda
fecit Tobias vale patri et matri suae
et ambulaverunt ambo simul
23cumque profecti essent coepit flere mater eius et
dicere
baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis
24numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum
25sufficiebat enim nobis paupertas nostra
ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum
26dixitque ei Tobias noli flere
salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos
et oculi tui videbunt eum
27credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei
et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur
ita ut cum gaudio revertatur ad nos
28ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit