1postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam
2recordatus itaque Tobias sermonem angeli
protulit de cassidile suo partem iecoris
posuitque eam super carbones vivos
3tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium
et religavit eum in deserto superioris Aegypti
4tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei
Sarra exsurge deprecemus Deum
hodie et cras et secundum cras
quia istis tribus noctibus Deo iungimur
tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio
5filii quippe sanctorum sumus
et non possumus ita coniungi
sicut et gentes quae ignorant Deum
6surgentes autem pariter
instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis
7dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum
benedicant te caeli et terra et mare
fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt
8tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam
9et nunc Domine tu scis
quia non luxuriae causa accipio sororem meam
sed sola posteritatis dilectione
in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum
10dixit itaque Sarra
miserere nobis Domine miserere nobis
et consenescamus ambo pariter sani
11et factum est circa pullorum cantum
accersiri iussit Raguhel servos suos
et abierunt pariter ut foderent sepulchrum
12dicebat enim ne simili modo evenerit ei
quod et ceteris illis septem
qui sunt ingressi ad eam
13cumque parassent fossam
reversus ad uxorem suam Raguhel dixit
14mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est
ut sepeliam illum antequam inlucescat
15at illa mittens unam ex ancillis suis
ingressa cubiculum
repperitque eos incolomes
secum pariter dormientes
16reversa nuntiavit bonum nuntium
et benedixerunt Deum
Raguhel videlicet et Anna uxor eius
17et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel
quia non contigit nobis quemadmodum putabamus
18fecisti enim nobiscum misericordiam tuam
et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos
19misertus es autem duobus unicis
fac eos Domine in plenius benedicere te
et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre
ut cognoscat universitas gentium
quia tu es Deus solus in universa terra
20statimque praecepit servis suis Raguhel
ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret
21uxori autem suae dixit ut instrueret convivium
et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria
22duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit
et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis
23et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum
24de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae
et fecit hanc scripturam
ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret