1sed parvo post tempore
Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus
graviter ferens de his quae acciderant
2congregatis octoginta milibus et equitatu universo
veniebat adversus Iudaeos
existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum
3templum vero in pecuniae quaestu
sicut cetera delubra gentium habiturum
et per singulos annos venale sacerdotium
4nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus
in multitudine peditum et in milibus equitum
et in octoginta elefantis confidebat
5ingressus autem Iudaeam
et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco
ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum
illud praesidium expugnabat
6ut autem Macchabeus et qui cum eo erant
cognoverunt expugnari praesidia
cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul
ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel
7et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est
simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis
8cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis
apparuit praecedens eos eques in veste candida
armis aureis hastam vibrans
9tum simul omnes benedixerunt
misericordem Dominum
et convaluerunt animis
non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati
penetrare
10ibant igitur prompti
de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum
11leonum autem impetu inruentes hostibus
prostraverunt ex eis undecim milia peditum
et equites mille sescentos
12universos autem in fugam verterunt
plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt
sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit
13et quia non insensatus erat
secum ipse reputans factam erga se diminutionem
et intellegens invictos esse Hebraeos
Dei auxilio nitentes
misit ad eos
14promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt
et regem conpulsurum amicum fieri
15annuit autem Macchabeus precibus Lysiae
in omnibus utilitati consulens
et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis
ea rex concessit
16nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem
hunc modum continentes
Lysias populo Iudaeorum salutem
17Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis
tradentes scripta postulabant
ut ea quae per illos significabantur implerem
18quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui
et quae res permittebat concessit
19si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps
honorum vobis causa esse temptabo
20de ceteris autem per singula verbo mandavi
et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum
21bene valete
anno centesimo quadragesimo octavo
dioscori die mensis vicesima et quarta
22regis autem epistula ista continebat
rex Antiochus Lysiae fratri salutem
23patre nostro inter deos translato
nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere
et rebus suis adhibere diligentiam
24audivimus Iudaeos non consensisse patri
ut transferrentur ad ritum Graecorum
sed tenere velle suum institutum
ac propterea postulare concedi sibi legitima
sua
25volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse
statuentes iudicavimus templum restitui illis
ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem
26bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis
ut cognita nostra voluntate bono animo sint
et utilitatibus propriis deserviant
27ad Iudaeos autem regis epistula talis erat
rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem
28si valetis sic estis ut volumus
sed et ipsi bene valemus
29adiit nos Menelaus dicens
velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos
30his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici
damus dextras securitatis
31ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius
et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur
de his quae per ignorantiam gesta sunt
32misi autem et Menelaum qui vos adloquatur
33valete
anno centesimo quadragesimo octavo
xandici mensis quintadecima
34miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem
Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem
35de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis
et nos concessimus
36de quibus autem iudicavit referendum
confestim aliquem mittite
diligentius inter vos conferentes
ut decernamus sicut congruit vobis
nos enim Antiochiam accedimus
37ideoque festinate scribere
ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis 38bene valete
anno centesimo quadragesimo octavo
quintadecima die mensis xandici