1sed non post multum temporis
misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos
ut se transferrent a patriis et Dei legibus
2contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum
et cognominare Iovis Olympii
et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis Hospitalis
3pessima autem universis et gravis malorum erat incursio
4nam templum luxuria et comesationibus erat
plenum
et scortantium cum meretricibus
sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant
intro ferentes ea quae non licebat
5altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus prohibebantur
6neque autem sabbata custodiebantur
neque dies sollemnes patrii servabantur
nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse confitebatur
7ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis
ad sacrificia
et cum Liberi sacra celebrarentur
cogebantur hedera coronati Libero circumire
8decretum autem exiit in proximas gentilium civitates
suggerentibus Ptolomeis
ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent ut sacrificarent
9eos autem qui nollent transire ad instituta
gentilium interficerent
erat ergo videre miseriam
10duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse
quas infantibus ad ubera suspensis
cum publice per civitatem circumduxissent
per muros praecipitaverunt
11alii vero ad proximas coeuntes speluncas
et latenter sabbati diem celebrantes
cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt
eo quod verebantur propter religionem et observantiam
manu sibimet auxilium ferre
12obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt
ne abhorrescant propter adversos casus
sed reputent ea quae acciderunt
non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri
13etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere
sed statim ultiones adhibere
magni beneficii est indicium
14non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat
ut eas cum iudicii dies venerit
in plenitudine peccatorum puniat
15ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis
ita demum in nos vindicet
16propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet
corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit
17sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis
iam autem veniendum est ad narrationem
18igitur Eleazarus de primoribus
scribarum
vir aetate provectus et vultu decorus
aperto ore hians conpellebatur
carnem porcinam manducare
19at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam
amplectens
voluntarie praeibat ad supplicium
20intuens autem quemadmodum oportet accedere
patienter sustinens
destinavit non admittere inlicita propter vitae amorem
21hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti
propter antiquam viri amicitiam
tollentes eum secreto rogabant adferri carnes
quibus vesci ei licebat
et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii
carnibus
22ut hoc facto a morte liberaretur
et propter veterem amicitiam
hanc in eo facerent humanitatem
23at ille cogitationem cepit
aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam
et ingenuitatem nobilitatis
canitiem
atque a puero optimae conversationis
et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta
respondit cito dicens praemitti se velle in infernum
24non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere
ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta
annorum transisse ad vitam alienigenarum
25et ipsi propter meam simulationem
et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur
et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram
26nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar
sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam
27quam ob rem fortiter vitam excedendo
senectute quidem dignus apparebo
28adulescentibus autem exemplum forte relinquam
si prompto animo ac fortiter
pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar
his dictis confestim ad supplicium trahebatur
29hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores
in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos
quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur
30sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit
Domine qui habes sanctam scientiam
manifeste scis tu quia cum a morte possim
liberari
duros corporis sustineo dolores
secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior
31et iste quidem hoc modo vita decessit
non solum iuvenibus sed et universae genti
memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens