1in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam
2dixitque Hieroboam uxori suae
surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam
et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi
quod regnaturus essem super populum hunc
3tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas
mellis
et vade ad illum
ipse indicabit tibi
quid eventurum sit huic puero
4fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo
et venit in domum Ahia
at ille non poterat videre
quia caligaverant oculi eius prae senectute
5dixit autem Dominus ad Ahiam
ecce uxor Hieroboam ingreditur
ut consulat te super filio suo qui aegrotat
haec et haec loqueris ei
cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae erat
6audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et
ait
ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te
simulas
ego autem missus sum ad te durus nuntius
7vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel
quia exaltavi te de medio populi
et dedi te ducem super populum meum Israhel
8et scidi regnum domus David et dedi illud tibi
et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea
et secutus est me in toto corde suo
faciens quod placitum esset in conspectu meo
9sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te
et fecisti tibi deos alienos et conflatiles
ut me ad iracundiam provocares
me autem proiecisti post corpus tuum
10idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam
et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem
et clausum et novissimum in Israhel
et mundabo reliquias domus Hieroboam
sicut mundari solet fimus usque ad purum
11qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes
qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli
quia Dominus locutus est
12tu igitur surge et vade in domum tuam
et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer
13et planget eum omnis Israhel et sepeliet
iste enim solus infertur de
Hieroboam in sepulchrum
quia inventus est super eo sermo bonus
ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam
14constituet autem sibi Dominus regem super Israhel
qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore
15et percutiet Dominus Israhel
sicut moveri solet harundo in aqua
et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum
et ventilabit eos trans Flumen
quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum
16et tradet Dominus Israhel propter peccata Hieroboam
qui peccavit et peccare fecit Israhel
17surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa
cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est
18et sepelierunt eum
et planxit illum omnis Israhel iuxta sermonem Domini
quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae
19reliqua autem verborum Hieroboam
quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit
ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
20dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt
et dormivit cum patribus suis
regnavitque Nadab filius eius pro eo
21porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda
quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset
et decem et septem annis regnavit in Hierusalem
civitatem quam elegit Dominus
ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel
nomen autem matris eius Naama Ammanites
22et fecit Iudas malum coram Domino
et inritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum
in peccatis suis quae peccaverant
23aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos
super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam
24sed et effeminati fuerunt in terra
feceruntque omnes abominationes gentium
quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israhel
25in quinto autem anno regni Roboam
ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem
26et tulit thesauros domus Domini
et thesauros regios et universa diripuit
scuta quoque aurea quae fecerat Salomon
27pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea
et tradidit ea in manu ducum scutariorum
et eorum qui excubabant ante ostium domus regis
28cumque ingrederetur rex in domum Domini
portabant ea qui praeeundi habebant officium
et postea reportabant ad armamentarium scutariorum
29reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit
ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
30fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus
31dormivit itaque Roboam cum patribus suis
et sepultus est cum eis in civitate David
nomen autem matris eius Naama Ammanites
et regnavit Abiam filius eius pro eo