1et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel
Hieroboam stante super altare et tus iaciente
2et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait
altare altare haec dicit Dominus
ecce filius nascetur domui David Iosias nomine
et immolabit super te sacerdotes excelsorum
qui nunc in te tura succendunt
et ossa hominum incendet super te
3deditque in die illa signum dicens
hoc erit signum quod locutus est Dominus
ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est
4cumque audisset rex sermonem hominis Dei
quem inclamaverat contra altare in Bethel
extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum
et exaruit manus eius quam extenderat contra eum
nec valuit retrahere eam ad se
5altare quoque scissum est et effusus cinis de altari
iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini
6et ait rex ad virum Dei
deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me
ut restituatur manus mea mihi
oravit vir Dei faciem Domini
et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat
7locutus est autem rex ad virum Dei
veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera
8responditque vir Dei ad regem
si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum
nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto
9sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis
non comedes panem neque bibes aquam
nec reverteris per viam qua venisti
10abiit ergo per aliam viam
et non est reversus per iter quo venerat in Bethel
11prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel
ad quem venit filius suus
et narravit ei omnia opera
quae fecerat vir Dei illa die in Bethel
et verba quae locutus fuerat ad regem
et narraverunt patri suo
12et dixit eis pater eorum per quam viam abiit
ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de
Iuda
13et ait filiis suis sternite mihi asinum
qui cum stravissent ascendit
14et abiit post virum Dei
et invenit eum sedentem subtus terebinthum
et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda
respondit ille ego sum
15dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem
16qui ait non possum reverti neque venire tecum
nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto
17quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens
non comedes panem et non bibes ibi aquam
nec reverteris per viam qua ieris
18qui ait illi et ego propheta sum similis tui
et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens
reduc eum tecum in domum tuam
et comedat panem et bibat aquam
fefellit eum
19et reduxit secum
comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam
20cumque sederent ad mensam
factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum
21et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens
haec dicit Dominus
quia inoboediens fuisti ori Domini
et non custodisti mandatum
quod praecepit tibi Dominus Deus tuus
22et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam
in loco in quo praecepit tibi
ne comederes panem neque biberes aquam
non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum
23cumque comedisset et bibisset
stravit asinum prophetae
quem reduxerat
24qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit
et erat cadaver eius proiectum in itinere
asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver
25et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via
et leonem stantem iuxta cadaver
et venerunt et divulgaverunt in civitate
in qua prophetes senex ille habitabat
26quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait
vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini
et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit
iuxta verbum Domini quod locutus est ei
27dixitque ad filios suos sternite mihi asinum
qui cum stravissent
28et ille abisset
invenit cadaver eius proiectum in via
et asinum et leonem stantes iuxta cadaver
non comedit leo de cadavere nec laesit asinum
29tulit ergo prophetes cadaver viri Dei
et posuit illud super asinum
et reversus intulit in civitatem prophetae senis
ut plangerent eum
30et posuit cadaver eius in sepulchro suo
et planxerunt eum heu frater
31cumque planxissent eum dixit ad filios suos
cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est
iuxta ossa eius ponite ossa mea
32profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini
contra altare quod est in Bethel
et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus Samariae
33post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima
sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum
quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum
34et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam
et eversa est et deleta de superficie terrae