1venit autem Roboam in Sychem
illuc enim congregatus erat omnis Israhel
ad constituendum eum regem
2at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto
profugus a facie regis Salomonis
audita morte eius reversus est de Aegypto
3miseruntque et vocaverunt eum
venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israhel
et locuti sunt ad Roboam dicentes
4pater tuus durissimum iugum inposuit nobis
tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo
et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi
5qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me
cumque abisset populus
6iniit consilium rex Roboam cum senibus
qui adsistebant coram Salomone patre eius
dum adviveret
et ait quod mihi datis consilium
ut respondeam populo
7qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris
et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia
erunt tibi servi cunctis diebus
8qui dereliquit consilium senum quod dederant ei
et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi
9dixitque ad eos quod mihi datis consilium
ut respondeam populo huic
qui dixerunt mihi levius fac iugum
quod inposuit pater tuus super nos
10et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo
sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes
pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos
sic loqueris ad eos
minimus digitus meus grossior est dorso patris mei
11et nunc pater meus posuit super vos iugum grave
ego autem addam super iugum vestrum
pater meus cecidit vos flagellis
ego autem caedam scorpionibus
12venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia
sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia
13responditque rex populo dura
derelicto consilio seniorum quod ei dederant
14et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens
pater meus adgravavit iugum vestrum
ego autem addam iugo vestro
pater meus cecidit vos flagellis
et ego caedam scorpionibus
15et non adquievit rex populo
quoniam aversatus eum fuerat Dominus
ut suscitaret verbum suum
quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath
16videns itaque populus quod noluisset eos audire rex
respondit ei dicens
quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai
in tabernacula tua Israhel
nunc vide domum tuam David
et abiit Israhel in tabernacula sua
17super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda
regnavit Roboam
18misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum
et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est
porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem
19recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem
20factum est autem cum audisset omnis Israhel
quod reversus esset Hieroboam
miserunt et vocaverunt eum congregato coetu
et constituerunt regem super omnem Israhel
nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam
21venit autem Roboam Hierusalem
et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin
centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum
ut pugnaret contra domum Israhel
et reduceret regnum Roboam filio Salomonis
22factus est vero sermo
Domini ad Semeiam virum Dei dicens
23loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda
et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens
24haec dicit Dominus non ascendetis
nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel
revertatur vir in domum suam
a me enim factum est verbum hoc
audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere
sicut eis praeceperat Dominus
25aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim
et habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel
26dixitque Hieroboam in corde suo
nunc revertetur regnum ad domum David
27si ascenderit populus iste
ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem
et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda
interficientque me et revertentur ad eum
28et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis
nolite ultra ascendere Hierusalem
ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra Aegypti
29posuitque unum in Bethel et alterum in Dan
30et factum est verbum hoc in peccatum
ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan
31et fecit fana in excelsis
et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi
32constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis
in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda
et ascendens altare similiter fecit in Bethel
ut immolaret vitulis quos fabricatus erat
constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat
33et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel
quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo
et fecit sollemnitatem filiis Israhel
et ascendit super altare ut adoleret incensum