1rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas
multas
filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas
Idumeas et Sidonias et Chettheas
2de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel
non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras
certissimo enim avertent corda vestra
ut sequamini deos earum
his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore
3fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae
et concubinae trecentae
et averterunt mulieres cor eius
4cumque iam esset senex
depravatum est per mulieres cor eius
ut sequeretur deos alienos
nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo
sicut cor David patris eius
5sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum
et Moloch idolum Ammanitarum
6fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino
et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius
7tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab
in monte qui est contra Hierusalem
et Moloch idolo filiorum Ammon
8atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis
quae adolebant tura et immolabant diis suis
9igitur iratus est Dominus Salomoni
quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israhel
qui apparuerat ei secundo
10et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos
et non custodivit quae mandavit ei Dominus
11dixit itaque Dominus Salomoni
quia habuisti hoc apud te
et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi
disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo
12verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum
de manu filii tui scindam illud
13nec totum regnum auferam
sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum
et Hierusalem quam elegi
14suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni
Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom
15cum enim esset David in Idumea
et ascendisset Ioab princeps militiae
ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti
et occidisset omne masculinum in Idumea
16sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel
donec interimerent omne
masculinum in Idumea
17fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo
ut ingrederetur Aegyptum
erat autem Adad puer parvulus
18cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan
tuleruntque secum viros de Pharan
et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti
qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit
19et invenit Adad gratiam coram Pharao valde
in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae
20genuitque ei soror Tafnes Genebath filium
et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis
eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis eius
21cumque audisset Adad in Aegypto
dormisse David cum patribus suis
et mortuum esse Ioab principem militiae
dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam
22dixitque ei Pharao
qua enim re apud me indiges ut quaeras ire ad terram tuam
at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me
23suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada
qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum
24et congregavit contra eum viros
et factus est princeps latronum cum interficeret eos David
abieruntque Damascum et habitaverunt ibi
et constituerunt eum regem in Damasco
25eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis
et hoc est malum Adad et odium contra Israhel
regnavitque in Syria
26Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda
cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua
servus Salomonis
levavit manum contra regem
27et haec causa rebellionis adversus eum
quia Salomon aedificavit Mello
et coaequavit voraginem civitatis David patris sui
28erat autem Hieroboam vir fortis et potens
vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium
constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph
29factum est igitur in tempore illo
ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem
et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo
erant autem duo tantum in agro
30adprehendensque Ahia pallium suum novum quo
opertus erat
scidit in duodecim partes
31et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras
haec enim dicit Dominus Deus Israhel
ecce ego scindam regnum de manu Salomonis
et dabo tibi decem tribus
32porro una tribus remanebit ei
propter servum meum David et Hierusalem civitatem
quam elegi ex omnibus tribubus Israhel
33eo quod dereliquerint me
et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum
et Chamos deum Moab
et Melchom deum filiorum Ammon
et non ambulaverint in viis meis
ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et
iudicia
sicut David pater eius
34nec auferam omne regnum de manu eius
sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae
propter David servum meum quem elegi
qui custodivit mandata mea et praecepta mea
35auferam autem regnum de manu filii eius
et dabo tibi decem tribus
36filio autem eius dabo tribum unam
ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me
in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi
37te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua
erisque rex super Israhel
38si igitur audieris omnia quae praecepero tibi
et ambulaveris in viis meis
et feceris quod rectum est coram me
custodiens mandata mea et praecepta mea
sicut fecit David servus meus
ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem
quomodo aedificavi David
et tradam tibi Israhel
39et adfligam semen David super hoc
verumtamen non cunctis diebus
40voluit ergo Salomon interficere Hieroboam
qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti
et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis
41reliquum autem verborum Salomonis
et omnia quae fecit et sapientia eius
ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis
42dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel
quadraginta anni sunt
43dormivitque Salomon cum patribus suis
et sepultus est in civitate David patris sui
regnavitque Roboam filius eius pro eo