1sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini
venit temptare eum in enigmatibus
2et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis
camelis portantibus aromata
et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas
venit ad Salomonem
et locuta est ei universa quae habebat in corde suo
3et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat
non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet
ei
4videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis
et domum quam aedificaverat
5et cibos mensae eius
et habitacula servorum et ordinem ministrantium
vestesque eorum et pincernas
et holocausta quae offerebat in domo Domini
non habebat ultra spiritum
6dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea
7super sermonibus tuis et super sapientia tua
et non credebam narrantibus mihi
donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi
quod media pars mihi nuntiata non fuerit
maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi
8beati viri tui et beati servi tui hii
qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam
9sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti
et posuit te super thronum Israhel
eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum
et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam
10dedit ergo regi centum viginti talenta auri
et aromata multa nimis et gemmas pretiosas
non sunt adlata ultra aromata tam multa
quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni
11sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir
adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas
12fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiae
et citharas lyrasque cantoribus
non sunt adlata huiuscemodi ligna thyina neque visa
usque in praesentem diem
13rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia
quae voluit et petivit ab eo
exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio
quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis
14erat autem pondus auri
quod adferebatur Salomoni per annos singulos
sescentorum sexaginta sex talentorum auri
15excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia
erant
et negotiatores universique scruta vendentes
et omnes reges Arabiae ducesque terrae
16fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro
sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius
17et trecentas peltas ex auro probato
trecentae minae auri unam peltam vestiebant
posuitque ea rex in domo silvae Libani
18fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem
et vestivit eum auro fulvo nimis
19qui habebat sex gradus
et summitas throni rotunda erat in parte posteriori
et duae manus hinc atque inde tenentes sedile
et duo leones stabant iuxta manus singulas
20et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde
non est factum tale opus in universis regnis
21sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon
erant aurea
et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo
non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis
22quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat
in Tharsis
deferens inde aurum et argentum
dentes elefantorum et simias et pavos
23magnificatus est ergo rex Salomon
super omnes reges terrae divitiis et sapientia
24et universa terra desiderabat vultum Salomonis
ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius
25et singuli deferebant ei munera
vasa argentea et aurea vestes et arma bellica
aromata quoque et equos et mulos per annos singulos
26congregavitque Salomon currus et equites
et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum
et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem
27fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem
quanta lapidum
et cedrorum praebuit multitudinem
quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus
28et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa
negotiatores enim regis emebant de Coa
et statuto pretio perducebant
29egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti
et equus centum quinquaginta
atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriae equos venundabant