1factum est autem cum perfecisset Salomon
aedificium domus Domini et aedificium regis
et omne quod optaverat et voluerat facere
2apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in
Gabaon
3dixitque Dominus ad eum
exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam
qua deprecatus es coram me
sanctificavi domum hanc quam aedificasti
ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum
et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus
4tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus
in simplicitate cordis et in aequitate
et feceris omnia quae praecepi tibi
et legitima mea et iudicia mea servaveris
5ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum
sicut locutus sum David patri tuo dicens
non auferetur de genere tuo vir de
solio Israhel
6si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me
nec custodientes mandata mea et caerimonias
quas proposui vobis
sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos
7auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis
et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo
eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populis
8et domus haec erit in exemplum
omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet
quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic
9et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum
qui eduxit patres eorum de terra Aegypti
et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt
idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc
10expletis autem annis viginti
postquam aedificaverat Salomon duas domos
id est domum Domini et domum regis
11Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna
et aurum
iuxta omne quod opus habuerat
tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae
12egressusque est Hiram de Tyro
ut videret oppida quae dederat ei Salomon
et non placuerunt ei
13et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater
et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc
14misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri
15haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon
ad aedificandam domum Domini et domum suam
et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer
16Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni
et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit
et dedit eam in dote filiae suae uxori Salomonis
17aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem
18et Baalath et Palmyram in terra solitudinis
19et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit
et civitates curruum et civitates equitum
et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano
et in omni terra potestatis suae
20universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et
Eveis et Iebuseis
qui non sunt de filiis Israhel
21horum filios qui remanserant in terra
quos scilicet non potuerant filii Israhel exterminare
fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc
22de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire quemquam
sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces
et praefecti curruum et equorum
23erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti
quinquaginta
qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant
24filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam
quam aedificaverat ei
tunc aedificavit Mello
25offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos
holocausta et pacificas victimas
super altare quod aedificaverat Domino
et adolebat thymiama coram Domino
perfectumque est templum
26classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber
quae est iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra
Idumea
27misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros
maris cum servis Salomonis
28qui cum venissent in Ophir
sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum
detulerunt ad regem Salomonem