1tunc congregavit omnes maiores natu Israhel
cum principibus tribuum
et duces familiarum filiorum Israhel
ad regem Salomonem in Hierusalem
ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David id est de Sion
2convenitque ad regem Salomonem universus Israhel
in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus
3veneruntque cuncti senes ex Israhel
et tulerunt sacerdotes arcam
4et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis
et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo
et ferebant ea sacerdotes et Levitae
5rex autem Salomon
et omnis multitudo Israhel quae convenerat ad eum
gradiebatur cum illo ante arcam
et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero
6et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum
in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin
7siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae
et protegebant arcam et vectes eius desuper
8cumque eminerent vectes
et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum
non apparebant ultra extrinsecus
qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem
9in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae
quas posuerat in ea Moses in Horeb
quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel
cum egrederentur de terra Aegypti
10factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario
nebula implevit domum Domini
11et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam
impleverat enim gloria Domini domum Domini
12tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula
13aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum
firmissimum solium tuum in sempiternum
14convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israhel
omnis enim ecclesia Israhel stabat
15et ait
benedictus Dominus Deus Israhel
qui locutus est ore suo ad David patrem meum
et in manibus eius perfecit dicens
16a die qua eduxi populum meum Israhel de Aegypto
non elegi civitatem de universis tribubus Israhel
ut aedificaretur domus et esset nomen meum ibi
sed elegi David ut esset super populum meum Israhel
17voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini
Dei Israhel
18et ait Dominus ad David patrem meum
quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo
bene fecisti hoc ipsum mente tractans
19verumtamen tu non aedificabis domum
sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis
ipse aedificabit domum nomini meo
20confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est
stetique pro David patre meo
et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus
et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel
21et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini
quod percussit cum patribus nostris
quando egressi sunt de terra Aegypti
22stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israhel
et expandit manus suas in caelum
23et ait
Domine Deus Israhel non est similis tui Deus
in caelo desuper et super terra deorsum
qui custodis pactum et misericordiam servis tuis
qui ambulant coram te in toto corde suo
24qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei
ore locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies
probat
25nunc igitur Domine Deus Israhel
conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei dicens
non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel
ita tamen si custodierint filii tui viam suam
ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo
26et nunc Deus Israhel firmentur verba tua
quae locutus es servo tuo David patri meo
27ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram
si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt
quanto magis domus haec quam aedificavi
28sed respice ad orationem servi tui
et ad preces eius Domine Deus meus
audi hymnum et orationem
quam servus tuus orat coram te hodie
29ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die
super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi
ut exaudias orationem
qua orat te servus tuus in loco isto
30ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel
quodcumque oraverint in loco isto
et exaudies in loco habitaculi tui in caelo
et cum exaudieris propitius eris
31si peccaverit homo in proximum suum
et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur adstrictus
et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum
tuam
32tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos
condemnans impium et reddens viam suam super caput eius
iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam
33si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos
quia peccaturus est tibi
et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo
venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac
34exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel
et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum
35si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum
et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo
et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam
36exaudi eos in caelo
et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israhel
et ostende eis viam bonam per quam ambulent
et da pluviam super terram tuam
quam dedisti populo tuo in possessionem
37fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer
aurugo lucusta
rubigo et adflixerit eum
et inimicus eius portas obsidens
omnis plaga universa infirmitas
38cuncta devotatio et inprecatio
quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel
si quis cognoverit plagam cordis sui
et expanderit manus suas in domo hac
39tu audies in caelo in loco habitationis
tuae
et repropitiaberis et facies
ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius
quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum
40ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae
quam dedisti patribus nostris
41insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel
cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum
audietur enim nomen tuum magnum
et manus tua fortis et brachium tuum
42extentum ubique
cum venerit ergo et oraverit in loco hoc
43tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui
et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena
ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere
sicut populus tuus Israhel
et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam
aedificavi
44si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos
per viam quocumque miseris eos
orabunt te contra viam civitatis quam elegisti
et contra domum quam aedificavi nomini tuo
45et exaudies in caelo orationem eorum et preces eorum
et facies iudicium eorum
46quod si peccaverint tibi
non est enim homo qui non peccet
et iratus tradideris eos inimicis suis
et capti ducti fuerint in terram inimicorum
longe vel prope
47et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis
et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes
peccavimus inique egimus impie gessimus
48et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima
sua
in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt
et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum
et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo
49exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum et
preces
et facies iudicium eorum
50et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi
et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te
et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint
ut misereantur eis
51populus enim tuus est et hereditas tua
quos eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis ferreae
52ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui
Israhel
et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te
53tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae
sicut locutus es per Mosen servum tuum
quando eduxisti patres nostros de Aegypto Domine Deus
54factum est autem cum conplesset Salomon
orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc
surrexit de conspectu altaris Domini
utrumque enim genu in terram fixerat
et manus expanderat ad caelum
55stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel voce magna dicens
56benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel
iuxta omnia quae locutus est
non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis
quae locutus est per Mosen servum suum
57sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris
non derelinquens nos neque proiciens
58sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis eius
et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia
quaecumque mandavit patribus nostris
59et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino
adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte
ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israhel per singulos dies
60et sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus
et non est ultra absque eo
61sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro
ut ambulemus in decretis eius
et custodiamus mandata eius sicut et hodie
62igitur rex et omnis Israhel cum eo
immolabant victimas coram Domino
63mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino
boum viginti duo milia ovium centum viginti milia
et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israhel
64in die illa sanctificavit rex medium atrii
quod erat ante domum Domini
fecit quippe ibi holocaustum
et sacrificium et adipem pacificorum
quia altare aereum quod erat coram Domino
minus erat
et capere non poterat holocausta
et sacrificium et adipem pacificorum
65fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem
et omnis Israhel cum eo multitudo magna
ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro
septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus
66et in die octava dimisit populos
qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua
laetantes et alacri corde super omnibus bonis
quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suo