1domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis
et ad perfectum usque perduxit
2aedificavit quoque domum saltus Libani
centum cubitorum longitudinis
et quinquaginta cubitorum latitudinis
et triginta cubitorum altitudinis
et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas
ligna quippe cedrina exciderat in columnas
3et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram
quae quadraginta quinque columnis sustentabatur
unus autem ordo habebat columnas quindecim
4contra se invicem positas
5et e regione se respicientes
aequali spatio inter columnas
et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia
6et porticum columnarum fecit
quinquaginta cubitorum longitudinis
et triginta cubitorum latitudinis
et alteram porticum in facie maioris porticus
et columnas et epistylia super columnas
7porticum quoque solii in qua tribunal est fecit
et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem
8et domuncula in qua sedetur ad
iudicandum
erat in media porticu simili opere
domum quoque fecit filiae Pharaonis
quam uxorem duxerat Salomon
tali opere quali et hanc porticum
9omnia lapidibus pretiosis
qui ad normam quandam atque mensuram
tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant
a fundamento usque ad summitatem parietum
et intrinsecus usque ad atrium maius
10fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis
decem sive octo cubitorum
11et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant
similiterque de cedro
12et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis
et unius ordinis dolata cedro
nec non et in atrio domus Domini interiori
et in porticu domus
13misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro
14filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio
artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina
ad faciendum omne opus ex aere
qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius
15et finxit duas columnas aereas
decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam
et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque
16duo quoque capitella fecit
quae ponerentur super capita columnarum fusili aere
quinque cubitorum altitudinis capitellum unum
et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum
17et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum
utrumque capitellum columnarum fusile erat
septena versuum retiacula in capitello uno
et septena retiacula in capitello altero
18et perfecit columnas
et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum
ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum
eodem modo fecit et capitello secundo
19capitella autem quae erant super capita columnarum
quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum
20et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper
iuxta mensuram columnae contra retiacula
malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi
21et statuit duas columnas in porticum templi
cumque statuisset columnam dexteram
vocavit eam nomine Iachin
similiter erexit columnam secundam
et vocavit nomen eius Booz
22et super capita columnarum opus in modum lilii posuit
perfectumque est opus columnarum
23fecit quoque mare fusile
decem cubitorum a labio usque ad labium
rotundum in circuitu
quinque cubitorum altitudo eius
et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum
24et scalptura subter labium circumibat illud
decem cubitis ambiens mare
duo ordines scalpturarum
histriatarum erant fusiles
25et stabat super duodecim boves
e quibus tres respiciebant ad aquilonem
et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem
et mare super eos desuper erat
quorum posteriora universa intrinsecus latitabant
26grossitudo autem luteris trium unciarum erat
labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi
lilii
duo milia batos capiebat
27et fecit bases decem aereas
quattuor cubitorum longitudinis bases singulas
et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis
28et ipsum opus basium interrasile erat
et scalpturae inter iuncturas
29et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin
et in iuncturis similiter desuper
et subter leones et boves
quasi lora ex aere dependentia
30et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei
et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem
fusiles contra se invicem respectantes
31os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate
et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum
pariterque habebat unum cubitum et dimidium
in angulis autem columnarum variae celaturae erant
et media intercolumnia quadrata non rotunda
32quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant
coherebant subter basi
una rota habebat altitudinis cubitum et semis
33tales autem rotae erant quales solent in curru fieri
et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia
34nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius
ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant
35in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti
ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi
habens celaturas suas et scalpturas
varias ex semet ipso
36scalpsit quoque in tabulatis illis quae
erant ex aere
et in angulis cherubin et leones et palmas
quasi in similitudinem stantis hominis
ut non celata sed adposita per circuitum viderentur
37in hunc modum fecit decem bases
fusura una et mensura scalpturaque
consimili
38fecit quoque decem luteres aereos
quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum
singulosque luteres per singulas id est decem bases
posuit
39et constituit decem bases
quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram
mare autem posuit ad dexteram partem templi
contra orientem ad meridiem
40fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas
et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini
41columnas duas et funiculos capitulorum
super capitella columnarum duos
et retiacula duo ut operirent duos funiculos
qui erant super capita columnarum
42et malogranata quadringenta in
duobus retiaculis
duos versus malogranatorum in retiaculis singulis
ad operiendos funiculos capitellorum
qui erant super capita columnarum
43et bases decem et luteres decem super bases
44et mare unum et boves duodecim subter mare
45et lebetas et scutras et amulas
omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini
de aurichalco erant
46in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra
inter Socchoth et Sarthan
47et posuit Salomon omnia vasa
propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris
48fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini
altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream
49et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram
contra oraculum ex auro primo
et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos
50et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro
purissimo
et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum
domus templi ex auro erant
51et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini
et intulit quae sanctificaverat David pater suus
argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini