1factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa dicens
2pro eo quod exaltavi te de pulvere
et posui ducem super populum meum Israhel
tu autem ambulasti in via Hieroboam
et peccare fecisti populum meum Israhel
ut me inritares in peccatis eorum
3ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius
et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath
4qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes
et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli
5reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit et proelia eius
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
6dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa
et regnavit Hela filius eius pro eo
7cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae
verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius
et contra omne malum quod fecerat coram Domino
ad inritandum eum in operibus manuum suarum
ut fieret sicut domus Hieroboam
ob hanc causam occidit eum
8anno vicesimo sexto Asa regis Iuda
regnavit Hela filius Baasa super Israhel in Thersa duobus annis
9et rebellavit contra eum servus suus Zamri
dux mediae partis equitum
erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus
in domo Arsa praefecti Thersa
10inruens ergo Zamri percussit et occidit eum
anno vicesimo septimo Asa regis Iuda
et regnavit pro eo
11cumque regnasset et sedisset super solium eius
percussit omnem domum Baasa
et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem
et propinquos et amicos eius
12delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini
quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae
13propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii eius
qui peccaverunt et peccare fecerunt Israhel
provocantes Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis
14reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
15anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda
regnavit Zamri septem diebus in Thersa
porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum
16cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem
fecit sibi regem omnis Israhel Amri
qui erat princeps militiae super Israhel in die illa in castris
17ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon
et obsidebant Thersa
18videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas
ingressus est palatium et succendit secum domum regiam
et mortuus est
19in peccatis suis quae peccaverat
faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam
et in peccato eius quo fecit peccare Israhel
20reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et tyrannidis
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
21tunc divisus est populus Israhel in duas partes
media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth
ut constitueret eum regem
et media pars Amri
22praevaluit autem populus qui erat cum Amri
populo qui sequebatur Thebni filium Gineth
mortuusque est Thebni et regnavit Amri
23anno tricesimo primo Asa regis Iuda
regnavit Amri super Israhel duodecim annis
in Thersa regnavit sex annis
24emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti
et aedificavit eam
et vocavit nomen civitatis quam extruxerat
nomine Somer domini montis Samariae
25fecit autem Amri malum in conspectu Domini
et operatus est nequiter super omnes qui fuerant
ante eum
26ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath
et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israhel
ut inritaret Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis
27reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
28et dormivit Amri cum patribus suis
et sepultus est in Samaria
regnavitque Ahab filius eius pro eo
29Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel
anno tricesimo octavo Asa regis Iuda
et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria
viginti et duobus annis
30et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini
super omnes qui fuerunt ante eum
31nec suffecit ei
ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath
insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum
et abiit et servivit Baal et adoravit eum
32et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in Samaria
33et plantavit lucum
et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israhel
super omnes reges Israhel qui fuerant ante eum
34in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho
in Abiram primitivo suo fundavit eam
et in Segub novissimo suo posuit portas eius
iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun