1et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab
vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto
si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba
2et factum est verbum Domini ad eum dicens
3recede hinc et vade contra orientem
et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem
4et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi
5abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini
cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra
Iordanem
6corvi quoque deferebant panem et carnes mane
similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente
7post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram
8factus est igitur sermo Domini ad eum dicens
9surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi
praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te
10surrexit et abiit Sareptham
cumque venisset ad portam civitatis
apparuit ei mulier vidua colligens ligna
et vocavit eam dixitque
da mihi paululum aquae in vase ut bibam
11cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens
adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua
12quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem
nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria
et paululum olei in lecytho
en colligo duo ligna
ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo
ut comedamus et moriamur
13ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti
verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum
et adfer ad me
tibi autem et filio tuo facies postea
14haec autem dicit Dominus Deus Israhel
hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur
usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super
faciem terrae
15quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae
et comedit ipse et illa et domus eius
et ex illa die
16hydria farinae non defecit
et lecythus olei non est inminutus
iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae
17factum est autem post verba haec
aegrotavit filius mulieris matris familiae
et erat languor fortis nimis
ita ut non remaneret in eo halitus
18dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei
ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae
et interficeres filium meum
19et ait ad eam da mihi filium tuum
tulitque eum de sinu illius
et portavit in cenaculum ubi ipse manebat
et posuit super lectulum suum
20et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus
etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti
ut interficeres filium eius
21et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus
clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus
revertatur oro anima pueri huius in viscera eius
22exaudivit Dominus vocem Heliae
et reversa est anima pueri intra eum et revixit
23tulitque Helias puerum
et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum
et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuus
24dixitque mulier ad Heliam
nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu
et verbum Domini in ore tuo verum est