1post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam
in anno tertio dicens
vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae
2ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab
erat autem fames vehemens in Samaria
3vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae
Abdias autem timebat Dominum valde
4nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini
tulit ille centum prophetas
et abscondit eos quinquagenos in speluncis
et pavit eos pane et aqua
5dixit ergo Ahab ad Abdiam
vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles
si forte invenire possimus herbam
et salvare equos et mulos
et non penitus iumenta intereant
6diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas
Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum
7cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei
qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait
num tu es domine mi Helias
8cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias
9et ille quid peccavi inquit
quoniam trades me servum tuum in manu Ahab
ut interficiat me
10vivit Dominus Deus tuus
non est gens aut regnum quo non miserit dominus
meus te requirens
et respondentibus cunctis non est hic
adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris
11et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias
12cumque recessero a te
spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro
ingressus nuntiabo Ahab
et non inveniet te et interficiet me
servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua
13numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim
cum interficeret Hiezabel prophetas Domini
quod absconderim de prophetis Domini centum viros
quinquagenos et quinquagenos in speluncis
et paverim eos pane et aqua
14et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me
15dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto
quia hodie apparebo ei
16abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei
venitque Ahab in occursum Heliae
17et cum vidisset eum ait
tune es ille qui conturbas Israhel
18et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus
patris tui
qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim
19verumtamen nunc mitte
et congrega ad me universum Israhel in monte Carmeli
et prophetas Baal quadringentos quinquaginta
prophetasque lucorum quadringentos
qui comedunt de mensa Hiezabel
20misit Ahab ad omnes filios Israhel
et congregavit prophetas in monte Carmeli
21accedens autem Helias ad omnem populum ait
usquequo claudicatis in duas partes
si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum
et non respondit ei populus verbum
22et ait rursum Helias ad populum
ego remansi propheta Domini solus
prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt
23dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum
et in frusta caedentes ponant super ligna
ignem autem non subponant
et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna
ignemque non subponam
24invocate nomina deorum vestrorum
et ego invocabo nomen Domini
et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus
respondens omnis populus ait optima propositio
25dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum
et facite primi quia vos plures estis
et invocate nomina deorum vestrorum
ignemque non subponatis
26qui cum tulissent bovem quem dederat eis
fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem
dicentes Baal exaudi nos
et non erat vox nec qui responderet
transiliebantque altare quod fecerant
27cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens
clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur
aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur
28clamabant ergo voce magna
et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis
donec perfunderentur sanguine
29postquam autem transiit meridies
et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet
nec audiebatur vox neque aliquis respondebat
nec adtendebat orantes
30dixit Helias omni populo venite ad me
et accedente ad se populo
curavit altare Domini quod destructum fuerat
31et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob
ad quem factus est sermo Domini dicens
Israhel erit nomen tuum
32et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini
fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris
33et conposuit ligna
divisitque per membra bovem et posuit super ligna
34et ait
implete quattuor hydrias aqua
et fundite super holocaustum et super ligna
rursumque dixit etiam secundo hoc facite
qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite
feceruntque et tertio
35et currebant aquae circa altare
et fossa aquaeductus repleta est
36cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum
accedens Helias propheta ait
Domine Deus Abraham Isaac et Israhel
hodie ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus
et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec
37exaudi me Domine exaudi me
ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus
et tu convertisti cor eorum iterum
38cecidit autem ignis Domini
et voravit holocaustum et ligna et lapides
pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens
39quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait
Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus
40dixitque Helias ad eos
adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex
eis
quos cum conprehendissent
duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi
41et ait Helias ad Ahab
ascende comede et bibe
quia sonus multae pluviae est
42ascendit Ahab ut comederet et biberet
Helias autem ascendit in vertice Carmeli
et pronus in terram posuit faciem inter genua sua
43et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare
qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam
et rursum ait illi revertere septem vicibus
44in septima autem vice
ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari
qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende
ne occupet te pluvia
45cumque se verterent huc atque illuc
ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus
et facta est pluvia grandis
ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel
46et manus Domini facta est super Heliam
accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel