1porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum
et triginta et duos reges secum et equos et currus
et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam
2mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatem
3ait
haec dicit Benadad
argentum tuum et aurum tuum meum est
et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt
4responditque rex Israhel
iuxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia mea
5revertentesque nuntii dixerunt
haec dicit Benadad qui misit nos ad te
argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi
6cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te
et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum
et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent
7vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait
animadvertite et videte quoniam insidietur nobis
misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis
et pro argento et auro et non abnui
8dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum
non audias neque adquiescas illi
9respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi
omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam
hanc autem rem facere non possum
10reversique nuntii rettulerunt ei
qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant
si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur
me
11et respondens rex Israhel ait
dicite ei ne glorietur accinctus aeque ut discinctus
12factum est autem cum audisset verbum istud
bibebat ipse et reges in umbraculis
et ait servis suis circumdate civitatem
et circumdederunt eam
13et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait
haec dicit Dominus
certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam
ecce ego tradam eam in manu tua hodie
ut scias quia ego sum Dominus
14et ait Ahab per quem
dixitque ei haec dicit Dominus
per pedisequos principum provinciarum
et ait quis incipiet proeliari
et ille dixit tu
15recensuit ergo pueros principum provinciarum
et repperit numerum ducentorum triginta duum
et post eos recensuit populum omnes filios Israhel
septem milia
16et egressi sunt meridie
Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo
et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant
17egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte
misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes
viri egressi sunt de Samaria
18at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite
eos vivos
sive ut proelientur vivos eos capite
19egressi sunt ergo pueri principum provinciarum
ac reliquus exercitus sequebatur
20et percussit unusquisque virum qui contra se venerat
fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel
fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus
21nec non et egressus rex Israhel percussit equos et currus
et percussit Syriam plaga magna
22accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei
vade et confortare et scito et vide quid facias
sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te
23servi vero regis Syriae dixerunt ei
dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos
sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus
et obtinebimus eos
24tu ergo verbum hoc fac
amove reges singulos ab exercitu suo
et pone principes pro eis
25et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis
et equos secundum equos pristinos
et currus secundum currus quos ante habuisti
et pugnabimus contra eos in campestribus
et videbis quod obtinebimus eos
credidit consilio eorum et fecit ita
26igitur postquam annus transierat
recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec
ut pugnaret contra Israhel
27porro filii Israhel recensiti sunt
et acceptis cibariis profecti ex adverso
castraque metati contra eos
quasi duo parvi greges caprarum
Syri autem repleverunt terram
28et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel
haec dicit Dominus
quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium
dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua
et scietis quia ego Dominus
29dirigebant septem diebus ex adverso hii atque
illi acies
septima autem die commissum est bellum
percusseruntque filii Israhel de Syris centum milia peditum in die una
30fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem
et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui
remanserant
porro Benadad fugiens ingressus est civitatem
in cubiculum quod erat intra cubiculum
31dixeruntque ei servi sui
ecce audivimus quod reges domus Israhel clementes sint
ponamus itaque saccos in lumbis nostris
et funiculos in capitibus nostris
et egrediamur ad regem Israhel
forsitan salvabit animas nostras
32accinxerunt saccis lumbos suos
et posuerunt funes in capitibus
veneruntque ad regem Israhel et dixerunt
servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea
et ille ait si adhuc vivit frater meus est
33quod acceperunt viri pro omine
et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt
frater tuus Benadad
et dixit eis ite et adducite eum
egressus est ergo ad eum Benadad
et levavit eum in currum suum
34qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam
et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria
et ego foederatus recedam a te
pepigit ergo foedus et dimisit eum
35tunc vir quidam de filiis prophetarum
dixit ad socium suum in sermone Domini percute me
at ille noluit percutere
36cui ait quia noluisti audire vocem Domini
ecce recedes a me et percutiet te leo
cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit
37sed et alterum conveniens virum
dixit ad eum percute me
qui percussit eum et vulneravit
38abiit ergo propheta et occurrit regi in via
et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos
39cumque rex transiret clamavit ad regem et ait
servus tuus egressus est ad proeliandum comminus
cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait
custodi virum istum
qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius
aut talentum argenti adpendes
40dum autem ego turbatus huc illucque me verterem
subito non conparuit
et ait rex Israhel ad eum
hoc est iudicium tuum quod ipse decrevisti
41at ille statim abstersit pulverem de facie sua
et cognovit eum rex Israhel quod esset de prophetis
42qui ait ad eum haec dicit Dominus
quia dimisisti virum dignum morte de manu tua
erit anima tua pro anima eius
et populus tuus pro populo eius
43reversus est igitur rex Israhel in domum suam
audire contemnens et furibundus venit Samariam