1post verba autem haec
vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui erat in Hiezrahel
iuxta palatium Ahab regis Samariae
2locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens
da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum
quia vicina est et prope domum meam
daboque tibi pro ea vineam meliorem
aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna
est
3cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus
ne dem hereditatem patrum meorum tibi
4venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens
super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens
non do tibi hereditatem patrum meorum
et proiciens se in lectulum suum
avertit faciem ad parietem et non comedit panem
5ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei
quid est hoc unde anima tua contristata est
et quare non comedis panem
6qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae et dixi ei
da mihi vineam tuam accepta pecunia
aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea
et ille ait non do tibi vineam meam
7dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius
grandis auctoritatis es et bene regis regnum
Israhel
surge et comede panem et aequo esto animo
ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae
8scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo eius
et misit ad maiores natu et ad optimates
qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth
9litterarum autem erat ista sententia
praedicate ieiunium et sedere facite Naboth inter primos populi
10et submittite duos viros filios Belial contra eum
et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem
et educite eum et lapidate sicque moriatur
11fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates
qui habitabant cum eo in urbe
sicut praeceperat eis Hiezabel
et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos
12praedicaverunt ieiunium
et sedere fecerunt Naboth inter primos populi
13et adductis duobus viris filiis diaboli
fecerunt eos sedere contra eum
at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium
coram multitudine
benedixit Naboth Deo et regi
quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem
et lapidibus interfecerunt
14miseruntque ad Hiezabel dicentes
lapidatus est Naboth et mortuus est
15factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum
locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth
Hiezrahelitae
qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia
non enim vivit Naboth sed mortuus est
16quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth
surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae
ut possideret eam
17factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
18surge et descende in occursum Ahab regis Israhel
qui est in Samaria
ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam
19et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus
occidisti insuper et possedisti
et post haec addes haec dicit Dominus
in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth
lambent tuum quoque sanguinem
20et ait Ahab ad Heliam
num invenisti me inimice mee
qui dixit inveni
eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini
21ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua
et interficiam de Ahab mingentem ad parietem
et clausum et ultimum in Israhel
22et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath
et sicut domum Baasa filii Ahia
quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israhel
23sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens
canes comedent Hiezabel in agro Hiezrahel
24si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes
si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli
25igitur non fuit alter talis ut Ahab
qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini
concitavit enim eum Hiezabel uxor sua
26et abominabilis effectus est
in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei
quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel
27itaque cum audisset Ahab sermones istos
scidit vestem suam
et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco
et ambulabat dimisso capite
28factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens
29nonne vidisti humiliatum Ahab coram me
quia igitur humiliatus est mei causa
non inducam malum in diebus eius
sed in diebus filii sui inferam malum domui eius