1transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israhel
2in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israhel
3dixitque rex Israhel ad servos suos
ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad
et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae
4et ait ad Iosaphat
veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad
5dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu
populus meus et populus tuus unum sunt
et equites mei et equites tui
dixitque Iosaphat ad regem Israhel
quaere oro te hodie sermonem Domini
6congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros
et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere
qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis
7dixit autem Iosaphat
non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum
8et ait rex Israhel ad Iosaphat
remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum
sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum
Micheas filius Hiemla
cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex
9vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei
festina adducere Micheam filium Hiemla
10rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat
unusquisque in solio suo
vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae
et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum
11fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan
cornua ferrea et ait
haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam
12omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes
ascende in Ramoth Galaad et vade prospere
et tradet Dominus in manu regis
13nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam
locutus est ad eum dicens
ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant
sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona
14cui Micheas ait
vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar
15venit itaque ad regem et ait illi rex
Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare
cui ille respondit ascende et vade prospere
et tradet Dominus in manu regis
16dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te
ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini
17et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus
quasi oves non habentes pastorem
et ait Dominus non habent dominum isti
revertatur unusquisque in domum suam in pace
18dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat
numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum
sed semper malum
19ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini
vidi Dominum sedentem super solium suum
et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris
20et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel
ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad
et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter
21egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait
ego decipiam illum
cui locutus est Dominus in quo
22et ille ait egrediar
et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius
et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita
23nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii
in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt
et Dominus locutus est contra te malum
24accessit autem Sedecias filius Chanaan
et percussit Micheam in maxillam et dixit
mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi
25et ait Micheas visurus es in die illa
quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris
26et ait rex Israhel tollite Micheam
et maneat apud Amon principem civitatis
et apud Ioas filium Ammelech
27et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem
et sustentate eum pane tribulationis et aqua
angustiae
donec revertar in pace
28dixitque Micheas
si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me
et ait audite populi omnes
29ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad
30dixitque rex Israhel ad Iosaphat
sume arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis
porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est bellum
31rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens
non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam
nisi contra regem Israhel solum
32cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat
suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel
et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Iosaphat
33intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israhel
et cessaverunt ab eo
34unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam
dirigens
et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum
at ille dixit aurigae suo
verte manum tuam et eice me de exercitu
quia graviter vulneratus sum
35commissum est ergo proelium in die illa
et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros
et mortuus est vesperi
fluebat autem sanguis plagae in sinum currus
36et praeco personuit in universo exercitu antequam sol
occumberet
dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam
37mortuus est autem rex et perlatus est Samariam
sepelieruntque regem in Samaria
38et laverunt currum in piscina Samariae
et linxerunt canes sanguinem eius
et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat
39reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit
et domus eburneae quam aedificavit
cunctarumque urbium quas extruxit
nonne scripta sunt haec
in libro verborum dierum regum Israhel
40dormivit ergo Ahab cum patribus suis
et regnavit Ohozias filius eius pro eo
41Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam
anno quarto Ahab regis Israhel
42triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset
et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Azuba filia Salai
43et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea
fecitque quod rectum est in conspectu Domini
44verumtamen excelsa non abstulit
adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
45pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel
46reliqua autem verborum Iosaphat
et opera eius quae gessit et proelia
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
47sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius
abstulit de terra
48nec erat tunc rex constitutus in Edom
49rex vero Iosaphat fecerat classes in mari
quae navigarent in Ophir propter aurum
et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber
50tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat
vadant servi mei cum servis tuis in navibus
et noluit Iosaphat
51dormivitque cum patribus suis
et sepultus est cum eis in civitate David patris sui
regnavitque Ioram filius eius pro eo
52Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel in Samaria
anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda
regnavitque super Israhel duobus annis
53et fecit malum in conspectu Domini
et ambulavit in via patris sui et matris suae
et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
54servivit quoque Baal et adoravit eum
et inritavit Dominum Deum Israhel
iuxta omnia quae fecerat pater eius