1Praevaricatus est autem Moab in Israhel
postquam mortuus est Ahab
2ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui
quod habebat in Samaria
et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos
ite consulite Beelzebub deum Accaron
utrum vivere queam de infirmitate mea hac
3angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten
surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae
et dices ad eos
numquid non est Deus in Israhel
ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron
4quam ob rem haec dicit Dominus
de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris
et abiit Helias
5reversique sunt nuntii ad Ohoziam
qui dixit eis quare reversi estis
6at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos
ite revertimini ad regem qui misit vos
et dicetis ei haec dicit Dominus
numquid quia non erat Deus in Israhel
mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron
idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes
sed morte morieris
7qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir
qui occurrit vobis
et locutus est verba haec
8at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis
renibus
qui ait Helias Thesbites est
9misitque ad eum quinquagenarium principem
et quinquaginta qui erant sub eo
qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait
homo Dei rex praecepit ut descendas
10respondensque Helias dixit quinquagenario
si homo Dei sum descendat ignis e caelo
et devoret te et quinquaginta tuos
descendit itaque ignis e caelo
et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo
11rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum
et quinquaginta cum eo
qui locutus est illi
homo Dei haec dicit rex festina descende
12respondens Helias ait
si homo Dei ego sum descendat ignis e caelo
et devoret te et quinquaginta tuos
descendit ergo ignis Dei e caelo
et devoravit illum et quinquaginta eius
13iterum misit principem quinquagenarium tertium
et quinquaginta qui erant cum eo
qui cum venisset curvavit genua contra Heliam
et precatus est eum et ait
homo Dei noli despicere animam meam
et animam servorum tuorum qui mecum sunt
14ecce descendit ignis de caelo
et devoravit duos principes quinquagenarios primos
et quinquagenos qui cum eis erant
sed nunc obsecro ut miserearis animae meae
15locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens
descende cum eo ne timeas
surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
16et locutus est ei haec dicit Dominus
quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron
quasi non esset Deus in Israhel
a quo possis interrogare sermonem
ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes
sed morte morieris
17mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est Helias
et regnavit Ioram frater eius pro eo
anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae
non enim habebat filium
18reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel