1factum est autem
cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum
ibant Helias et Heliseus de Galgalis
2dixitque Helias ad Heliseum
sede hic quia Dominus misit me usque Bethel
cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua
quia non derelinquam te
cumque descendissent Bethel
3egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad
Heliseum
et dixerunt ei
numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te
qui respondit et ego novi silete
4dixit autem Helias ad Heliseum
sede hic quia Dominus misit me in Hiericho
et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te
cumque venissent Hierichum
5accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum
et dixerunt ei
numquid nosti quia hodie Dominus tollet
dominum tuum a te
et ait et ego novi silete
6dixit autem ei Helias
sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem
qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te
ierunt igitur ambo pariter
7et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt
qui et steterunt e contra longe
illi autem ambo stabant super Iordanem
8tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas
quae divisae sunt in utramque partem
et transierunt ambo per siccum
9cumque transissent Helias dixit ad Heliseum
postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te
dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me
10qui respondit rem difficilem postulasti
attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti
si autem non videris non erit
11cumque pergerent et incedentes sermocinarentur
ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque
et ascendit Helias per turbinem in caelum
12Heliseus autem videbat et clamabat
pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius
et non vidit eum amplius
adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes
13et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei
reversusque stetit super ripam Iordanis
14et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas
et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc
percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus
15videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra
dixerunt
requievit spiritus Heliae super Heliseum
et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram
16dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes
qui possint ire et quaerere dominum tuum
ne forte tulerit eum spiritus Domini
et proiecerit in uno montium aut in una vallium
qui ait nolite mittere
17coegeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite
et miserunt quinquaginta viros
qui cum quaesissent tribus diebus non invenerunt
18et reversi sunt ad eum
at ille habitabat in Hiericho
dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire
19dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum
ecce habitatio civitatis huius optima est
sicut tu ipse domine perspicis
sed aquae pessimae sunt et terra sterilis
20at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal
qui cum adtulissent
21egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait
haec dicit Dominus sanavi aquas has
et non erit ultra in eis mors neque sterilitas
22sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc
iuxta verbum Helisei quod locutus est
23ascendit autem inde Bethel
cumque ascenderet per viam
pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes
ascende calve ascende calve
24qui cum se respexisset vidit eos
et maledixit eis in nomine Domini
egressique sunt duo ursi de saltu
et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros
25abiit autem inde in montem Carmeli
et inde reversus est Samariam