1Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria
anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae
regnavitque duodecim annis
2et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater
tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius
3verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath
qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis
4porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa
et solvebat regi Israhel centum milia agnorum
et centum milia arietum cum velleribus suis
5cumque mortuus fuisset Ahab
praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israhel
6egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria
et recensuit universum Israhel
7misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens
rex Moab recessit a me
veni mecum contra Moab ad proelium
qui respondit ascendam
qui meus est tuus est
populus meus populus tuus equi mei equi tui
8dixitque per quam viam ascendemus
at ille respondit per desertum Idumeae
9perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom
et circumierunt per viam septem dierum
nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur eos
10dixitque rex Israhel eheu eheu eheu
congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab
11et ait Iosaphat estne hic propheta Domini
ut deprecemur Dominum per eum
et respondit unus de servis regis Israhel
est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae
12et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini
descenditque ad eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom
13dixit autem Heliseus ad regem Israhel
quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae
et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos
ut traderet eos in manu Moab
14dixit autem Heliseus
vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto
quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem
ne adtendissem quidem te nec respexissem
15nunc autem adducite mihi psalten
cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait
16haec dicit Dominus
facite alveum torrentis huius fossas et fossas
17haec enim dicit Dominus
non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis
et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestra
18parumque hoc est in conspectu Domini
insuper tradet etiam Moab in manu vestra
19et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam
et universum lignum fructiferum succidetis
cunctosque fontes aquarum obturabitis
et omnem agrum egregium operietis lapidibus
20factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet
et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis
21universi autem Moabitae audientes
quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos
convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper
et steterunt in terminis
22primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum
viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem
23dixeruntque sanguis est gladii
pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo
nunc perge ad praedam Moab
24perrexeruntque in castra Israhel
porro consurgens Israhel percussit Moab
at illi fugerunt coram eis
venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab
25et civitates destruxerunt
et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt
et universos fontes aquarum obturaverunt
et omnia ligna fructifera succiderunt
ita ut muri tantum fictiles remanerent
et circumdata est civitas a fundibalariis
et magna ex parte percussa
26quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes
tulit secum septingentos viros educentes gladium
ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt
27arripiensque filium suum primogenitum
qui regnaturus erat pro eo
obtulit holocaustum super murum
et facta est indignatio magna in Israhel
statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam