1mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum
clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est
et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum
et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi
2cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi
quid habes in domo tua
at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea
nisi parum olei quo unguear
3cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca
4et ingredere et claude ostium
cum intrinsecus fueris tu et filii tui
et mitte inde in omnia vasa haec
et cum plena fuerint tolles
5ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos
illi offerebant vasa et illa infundebat
6cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum
adfer mihi adhuc vas
et ille respondit non habeo
stetitque oleum
7venit autem illa et indicavit homini Dei
et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo
tu autem et filii tui vivite de reliquo
8facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per Sunam
erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem
cumque frequenter inde transiret
devertebat ad eam ut comederet panem
9quae dixit ad virum suum
animadverto quod vir Dei sanctus est iste
qui transit per nos frequenter
10faciamus ergo cenaculum parvum
et ponamus ei in eo lectulum
et mensam et sellam et candelabrum
ut cum venerit ad nos maneat ibi
11facta est igitur dies quaedam
et veniens devertit in cenaculum et requievit ibi
12dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam
qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo
13dixit ad puerum
loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis
quid vis ut faciam tibi
numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiae
quae respondit in medio populi mei habito
14et ait quid ergo vult ut faciam ei
dixitque Giezi ne quaeras
filium enim non habet et vir eius senex est
15praecepit itaque ut vocaret eam
quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium
16dixit ad eam
in tempore isto et in hac eadem hora
si vita comes fuerit habebis in utero filium
at illa respondit noli quaeso domine mi vir Dei
noli mentiri ancillae tuae
17et concepit mulier et peperit filium
in tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus
18crevit autem puer et cum esset quaedam dies
et egressus isset ad patrem suum ad messores
19ait patri suo caput meum caput meum
at ille dixit puero tolle et duc eum ad matrem suam
20qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam
posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est
21ascendit autem et conlocavit eum super lectulum
hominis Dei
et clusit ostium et egressa
22vocavit virum suum et ait
mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam
ut excurram usque ad hominem Dei et revertar
23qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie
non sunt kalendae neque sabbatum
quae respondit vale
24stravitque asinam et praecepit puero
mina et propera ne mihi moram facias in eundo
et hoc age quod praecipio tibi
25profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli
cumque vidisset eam vir Dei de contra
ait ad Giezi puerum suum
ecce Sunamitis illa
26vade ergo in occursum eius et dic ei
rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum
quae respondit recte
27cumque venisset ad virum Dei in monte
adprehendit pedes eius
et accessit Giezi ut amoveret eam
et ait homo Dei dimitte illam
anima enim eius in amaritudine est
et Dominus celavit me et non indicavit mihi
28quae dixit illi numquid petivi filium a domino meo
numquid non dixi tibi ne inludas me
29et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos
et tolle baculum meum in manu tua et vade
si occurrerit tibi homo non salutes eum
et si salutaverit te quispiam non respondeas illi
et pones baculum meum super faciem pueri
30porro mater pueri ait
vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te
surrexit ergo et secutus est eam
31Giezi autem praecesserat eos
et posuerat baculum super faciem pueri
et non erat vox neque sensus
reversusque est in occursum eius
et nuntiavit ei dicens non surrexit puer
32ingressus est ergo Heliseus domum
et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius
33ingressusque clusit ostium super se et puerum
et oravit ad Dominum
34et ascendit et incubuit super puerum
posuitque os suum super os eius
et oculos suos super oculos eius
et manus suas super manus eius
et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri
35at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc
et ascendit et incubuit super eum
et oscitavit puer septies aperuitque oculos
36et ille vocavit Giezi et dixit ei
voca Sunamitin hanc
quae vocata ingressa est ad eum
qui ait tolle filium tuum
37venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram
tulitque filium suum et egressa est
38et Heliseus reversus est in Galgala
erat autem fames in terra
et filii prophetarum habitabant coram eo
dixitque uni de pueris suis
pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum
39et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes
invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri
et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti
nesciebat enim quid esset
40infuderunt ergo sociis ut comederent
cumque gustassent de coctione
exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei
et non potuerunt comedere
41at ille adferte inquit farinam
et misit in ollam et ait
infunde turbae et comedat
et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla
42vir autem quidam venit de Balsalisa
deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios
et frumentum novum in pera sua
at ille dixit da populo ut comedat
43responditque ei minister eius
quantum est hoc ut adponam coram centum viris
rursum ille da ait populo ut comedat
haec enim dicit Dominus comedent et supererit
44posuit itaque coram eis
qui comederunt et superfuit iuxta verbum Domini