1Naaman princeps militiae regis Syriae
erat vir magnus apud dominum suum et honoratus
per illum enim dedit Dominus salutem Syriae
erat autem vir fortis et dives sed leprosus
2porro de Syria egressi fuerant latrunculi
et captivam duxerant de terra Israhel puellam parvulam
quae erat in obsequio uxoris Naaman
3quae ait ad dominam suam
utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria
profecto curasset eum a lepra quam habet
4ingressus est itaque Naaman ad dominum suum
et nuntiavit ei dicens
sic et sic locuta est puella de terra Israhel
5dixitque ei rex Syriae
vade et mittam litteras ad regem Israhel
qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti
et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum
6detulit litteras ad regem Israhel in haec verba
cum acceperis epistulam hanc
scito quod miserim ad te Naaman servum meum
ut cures eum a lepra sua
7cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua et ait
numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare
quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua
animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me
8quod cum audisset Heliseus vir Dei
scidisse videlicet regem Israhel vestimenta sua
misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua
veniat ad me et sciat esse prophetam in Israhel
9venit ergo Naaman cum equis et curribus
et stetit ad ostium domus Helisei
10misitque ad eum Heliseus nuntium dicens
vade et lavare septies in Iordane
et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis
11iratus Naaman recedebat dicens
putabam quod egrederetur ad me
et stans invocaret nomen Domini Dei sui
et tangeret manu sua locum leprae et curaret me
12numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci
omnibus aquis Israhel ut laver in eis et munder
cum ergo vertisset se et abiret indignans
13accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei
pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere
debueras
quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis
14descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei
et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est
15reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo
venit et stetit coram eo et ait
vere scio quod non sit Deus in universa terra
nisi tantum in Israhel
obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo
16at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam
cumque vim faceret penitus non adquievit
17dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo
ut tollam onus duorum burdonum de terra
non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis
nisi Domino
18hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo
quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret
et illo innitente super manum meam
si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco
ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re
19qui dixit ei vade in pace
abiit ergo ab eo electo terrae tempore
20dixitque Giezi puer viri Dei
pepercit dominus meus Naaman Syro isti
ut non acciperet ab eo quae adtulit
vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid
21et secutus est Giezi post tergum Naaman
quem cum vidisset ille currentem ad se
desilivit de curru in occursum eius et ait
rectene sunt omnia
22et ille ait recte
dominus meus misit me dicens
modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis
prophetarum
da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices
23dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta
et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis
et duplicia vestimenta
et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo
24cumque venisset iam vesperi
tulit de manu eorum et reposuit in domo
dimisitque viros et abierunt
25ipse autem ingressus stetit coram domino suo
et dixit Heliseus unde venis Giezi
qui respondit non ivit servus tuus quoquam
26at ille nonne ait cor
meum in praesenti erat
quando reversus est homo de curru suo in occursum tui
nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes
ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et
ancillas
27sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in
sempiternum
et egressus est ab eo leprosus quasi nix