1dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum
ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis
2eamus usque ad Iordanem
et tollant singuli de silva materias singulas
ut aedificemus nobis ibi locum ad
habitandum
qui dixit ite
3et ait unus ex illis veni ergo et tu cum servis tuis
respondit ego veniam
4et abiit cum eis
cumque venissent ad Iordanem caedebant ligna
5accidit autem ut cum unus materiem
succidisset
caderet ferrum securis in aquam
exclamavitque ille et ait
eheu eheu eheu domine mi
et hoc ipsum mutuo acceperam
6dixit autem homo Dei ubi cecidit
at ille monstravit ei locum
praecidit ergo lignum et misit illuc
natavitque ferrum
7et ait tolle
qui extendit manum et tulit illud
8rex autem Syriae pugnabat contra Israhel
consiliumque iniit cum servis suis dicens
in loco illo et illo ponamus insidias
9misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens
cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis
sunt
10misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir
Dei
et praeoccupavit eum
et observavit se ibi non semel neque bis
11conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re
et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi
quis proditor mei sit apud regem Israhel
12dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex
sed Heliseus propheta qui est in Israhel
indicat regi Israhel omnia verba
quaecumque locutus fueris in conclavi tuo
13dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum
adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan
14misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus
qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem
15consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est
viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus
nuntiavitque ei dicens
eheu eheu domine mi quid
faciemus
16at ille respondit noli timere
plures enim nobiscum sunt quam cum illis
17cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut videat
et aperuit Dominus oculos pueri et vidit
et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei
18hostes vero descenderunt ad eum
porro Heliseus oravit Dominum dicens
percute obsecro gentem hanc caecitate
percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Helisei
19dixit autem ad eos Heliseus
non est haec via nec ista est civitas
sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis
duxit ergo eos in Samariam
20cumque ingressi fuissent in Samaria dixit
Heliseus
Domine aperi oculos istorum ut videant
aperuitque Dominus oculos eorum
et viderunt esse se in medio Samariae
21dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos
numquid percutiam eos pater mi
22at ille ait non percuties
neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias
pone panem et aquam coram eis
ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum
23adpositaque est eis ciborum magna praeparatio
et comederunt et biberunt et dimisit eos
abieruntque ad dominum suum
et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israhel
24factum est autem post haec
congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum
et ascendit et obsidebat Samariam
25factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est
donec venundaretur caput asini octoginta argenteis
et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque
argenteis
26cumque rex Israhel transiret per murum
mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi
rex
27qui ait non te salvet Dominus
unde salvare te possum
de area an de torculari
dixitque ad eam rex quid tibi vis
quae respondit
28mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie
et filium meum comedemus cras
29coximus ergo filium meum et comedimus
dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum
quae abscondit filium suum
30quod cum audisset rex scidit vestimenta sua
et transiebat super murum
viditque omnis populus cilicium
quo vestitus erat ad carnem intrinsecus
31et ait haec mihi faciat Deus et haec addat
si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie
32Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo
praemisit itaque virum
et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes
numquid scitis quod miserit filius homicidae hic
ut praecidatur caput meum
videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium
et non sinatis eum introire
ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est
33et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat
ad eum
et ait ecce tantum malum a Domino est
quid amplius expectabo a Domino